24 July 2004

Cubile nostrum, quod modo calcita in solo est, heri nocte e thalamo in atrium traximus. Quippe in atrio inest machina miraculosa novaque quae aera flat frigidum; nobis est parma contra aetatem acerbo cum calore.

Mane experrectus sum primum, itaque carmina Ovidii tacite legebam dum Mel iam dormiebat. Lectionem libri quoque novi, doni quod illa mihi dedit, coepi; sed hoc de libro alias. Praeterea, solum paginas eius septem perlegeram cum experrecta est Mel. Paucis datis osculis, e cubile discessi et causa caffeum coquendi in culinam ivi. Floyd, ut solet, locum vacuum statim invasit. Invidia, nomen tuum est Felis.

Caffeum tranquille bibebamus et more nostra de quocumque garriebamus. Colloquium mox in poeticam convertit. De studio eius lectioneque disceptabamus, de historia et formis. Illa de carminibus Seriis sermocinabatur, ego de Romanis; scilicet de zeugma, ut vidis, multa dixi. Atque sermo de tmese cinati sumus, et praecipue de in verso synecdoche colloquabamur, et de synchese, cuius exemplum in carmine ostendi bonum Horatio. Denique libros e librario nostro extraximus ut res metricas Latinas Seriasque compararemus.

Sed verba mox basiis cesserunt. Fugit dein Euterpe, Cupido Calliopen callidam fugavit, et Erato in Venerem ipsam mutavit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit