30 November 2004

Sacramentone cum familia mea, matere et marito et fratre sororeque parvis, paucos dies morati sumus ut festum Gratulationis celebraremus. Re vera, nihil paene de hoc dicendum est. Fuit sicut exspectaveramus. Vix scripsi, tamen pugillares tuleram. Paginas LXX apud Kantum perlegi. Duas ad librarias ivimus, sed ego nihil inveni bonum; librum de vasibus aereis (e temporibus Shangi et Choui) parvo pretio editum Museo Artis Asiae emit Mel. Perpaucas librarias in urbe Sacramentonis vidimus; vereamur ut nemo ibi legit. Praeconium in aeroporto vidimus quod dixit "It's like a shopping mall -- with an airport in it!" Scimus hoc de multis tabernis in aeroporto dicere, sed sic est opinio nostra de urbe ipsa.

Die Veneris ad San Francisconm cum familia vehimus ut Museum Artis Asiae inviseremus. Mel et ego eos reliquimus et per congeries soli erravimus. Plerumque scilicet res Sericas spectavimus. Contraria fuerunt usus soliti in museo -- ego audivi cum illa magna voce inscriptiones antiquas legit. Ossa fatidica me placuerunt. Multa de eis Mel mihi dixerat. Vasa ex ossibus humanis Tibetica fuerunt pulchra.

Postea ad Oppidum Sericum ivimus. Iterum familiam reliquimus et per viam ambulaviums. In maxima tabernarum parte quisquiliae venduntur. In via autem parva librariam Sericam invenimus. Donum Melli libro II Sententiarum Quattuor Verborum docendi et librum graphicum de Rege Simia emi.

Die Saturni arcas papyrorum mihi vetustorum perspeximus. Me valde perturbavit, sed plus de hoc alias.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit