2 December 2004

Arcas rebus meis vetustis plenas mater domi annos servaverat. Numquam postea; ab eis thesaurum omne exhausi.

Prima arca crepundia quisquiliasque tenebat. Maximam eorum partem non volui; in arcam ab aliis posita erant posteaquam ad collegium abii. Itaque maximam partem vel eliqui vel abieci. Reliquum pauperibus donata erunt.

Cum priama arcam perspiciebam quattuor, fortasse quinque, alias mihi feruntur. Libri infuerunt permulti. Paucos iam volui; omnes paene familiae vel pauperibus dediti sunt.

Papyri arcas ceteras supplebant -- sescenti papyri e lyceo annoque collegii primo. Arcam unam, statim cum intus videram, extimui et a me amovi. Sed non potui longe evitare. Post copias papyrorum scholasticorum, denique arcam istam animadverti.

Res e tempore doloroso fuerunt. Cm eas spectabam, manus tremebant et cor pulsabat celeriter. Aegrotabam enim. Memorias evocaverunt difficiles tristesque de commoratione in sanitorio et temporibus ante hac et postea. Tot, nimis fere, incaute proieci -- epistulas amoris defuncti et chartas quae furore doloreque scriptae olim sunt. Nimis memorias sententiasque maestas incitaverunt. Vix autem eas perlegi -- tum enim haud fortitudinem habui.

Thesaurum haec constant: Ad usum Mellis, notae et libri francogallica classis lycei ac liber francogallicus iuvenalis; libri VI iuvenales de Bella Astrorum; notae multae et libri II de lingua boiohamica; latera plastica ad castellum aedificandum; equites V parvi ex aere, photographica iucunda a me iuventute facta. Sic enim est thesaurum facile.

Thesaurum aliud e memoriis est factum, et metum in animum iacet sicut sodales Mavortis. Constant sic: photographica de amiculla prima, illa furiosa; papyri e valetudinario; papyri ipsi qui me in valetudinarim coniecerunt; photographica ex itinere cum amicis nunc amissis; photographica de felibus nunc mortuis; photographica e lyceo de temporibus amissis; epistulae VI, mihi in valetudinario missae, scriptae ab amica oblita; epistulae II e valetudinario scriptae ab amica quam numquam oblivisci possum; epistula oblita, scripta ab amica cuius quoque semper memor ero; epistulae VI, solum VI e permultis, ab amiculla prima; ephemeris mea prima, e tempore isto, abhinc dimidiam partem vitae.

Nec ephemeridem nec epistulas legi; sententia legendi me metu iplet. Manus iamiam sententiae tremunt. Nimis nolo recordari. Sed plus de hoc alias.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit