(no subject)
12 May 2005 09:45 pm
corpore flexibili delectabar, Rhodopeia
flexibile aeque tum, Saeva, erat tibi cor
De qua scriptum 'st pro certo, an de hac an de illa, dicere non possum. Si sit fortasse de ista, de qua consteti numquam scribere, quia tam odiosa est ut foeda sit eius memoria, vere nescio. Tamen quam ardenter ista crisabat.
Quod possum, immo me oportet dicere rei metricae pertinet. Elegi sunt mihi perdifficiles. Versus primus, hexameter, numquam mihi labor ingens videtur. Sed pentameter horas difficultatibus plenas semper sumit. Sine Gradibus mihi dulcissimis, plane inteream.