22 May 2005

Itaque Ultionem Sithum spectavimus. Anteaquam ad theatrum prefecti sumus, nos XIII peliculas I & II spectaveramus. Totas per peliculas magna voce iocati sumus, maximo cum amore deridentes. Theatro attacto nullum agmen invenimus. Insolite administratores theatri se praestiterunt humani; permisserunt in sedibus omnes exspectarent. Itaque commode ante pelicula colloqui poteramus.

De pelicula ipsa nihil dicam quin amorem magnum nuntiem. Pro scaena à l'opera praecipue; haec digna est fabula e XVIII vel XIX saeculo. Pelicula est quoque ut tragoedia Graeca: omnes finem scimus, ut actionem spectemus venimus. Immo nihil paene dicam.

Postridie Mel et ego crepundia (Lego et figuras 'actionis') et libros illustratos emimus. Atque iterum peliculam spectavimus.

Duas cuncte dies sicut iterum puer iuvenis essem sentivi et egi. Reditus ad vitam cottidianam me contristavit. Sed primum ad carmen sapphicum in libro doctrinae Graeco attigi; scilicet hoc omnia melius facit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit