18 May 2005

Heri fui in macella et ephemerides de moda multas conspexi. Titulis earum perlectis subito recordatus sum me librum Σημειωτικην Juliae Kristevae habere et denique legere velle. Sed vereor libro lecto ne iterum in macellam magno sine timor eam.

Posteaquam ephemerides de moda praeterivi, titulum in Newsweek conspexi qui Al Qaeda: a new bust legitur. Quod iamiam sescenti titulos de occultis thalami mysteriis spectabam, titulum legi sicut mammas maiores tractat.
Hodie, immo media nocte, erit Star Wars. Itaque de nihilo alio hac die cogitare possum. Eheu, quam ob rem mane ad laborem venerim nescio; feliciter nunc parvus est labor et e fenestra imbrem pulchrum intueri possim.

Somnus difficilis erat quod expectatio intolerabilis facta est. Illas peliculas usque ab iuventute amabam. Atque numquam amor marcescit, nec in lyceo, nec in collegio nec postea. In collegio enim primum.. er... basium &c cum Melle fuit in cubile in quo erat lodicibus StarWarsensibus; etiam stormtrooperem clunes amicae texisse commemororamus. Sed digredior.

Nocte tamen de pelicula non somniavi. Loco eius de libro philosophico qui natura sensuum disceptat somniavi. Atque legere valde volui, sed seposui quod priusquam librum de opticis perlegere constitui.

Olim autem, ante the Phantom Menace, de pelicula somniaveram. In somnio, pelicula erat 'pelicula artis' ut aiunt, atra & alba. Soli duo in toto erant histriones: Kate Winslet et Jude Law. Relatio inter personas innominatas erat incerta, an essent frater sororque an amici meliores an amatores. Unam diem per frigidas vias Pragae vacuas errant, de amore et tristitia lente disceptantes. Vespere separatim domum redeunt et obdormiunt. Somnium idem tum impertiunt, in quo sunt proelia et droides et astronaves. Re vera, si talis sit pelicula, laete spectem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit