ΠΕΡΙ ΤΟΥ ΤΗΣ ΠΟΙΗΤΙΚΗΣ ΟΛΕΘΡΟΥ
2 June 2005 09:18 pmDefectio poesis, et dignitate et populi favore, annos C proximos valde ingravescebat. Unius nominis unius poeta vivi recordari non possum. Scilicet sic maximae populi parti sum similis -- tamen disimiliter poesem amo. Debeam igitur de poetis recentibus nominatim loqui; nequeo.
Soluma ad terras occidentales pertinent hi commentarii. Si extra litora nostra poetae florent, rumor ad aures mihi non pervenit. Saltem carmina eorum legere non possim: linguas quippe ignoro et carmen lingua aliena redditum animam amissit.
Nequaquam poetas vetustos credo omnes splendidissimos fuisse. Multi, plures enim pro portione, optimi erant. Non autem omnes; contra Byronum stat McGonagall.
Nunc musica praestat, poetica marcescit. Fines earum pro certo mutabant; olim poema carmen adaequavit. Nunc e.g. Anglice nemo dicit poemam (poem) carmen (song) esse -- nisi poetice! Funditus poetica a musica divulsa est. Propter hoc divortium numeri e poetica discesserunt. Res metrica in proelio cum versibus liberis cecidit.
Nam, anteaquam versus liberos maledixero, dicere berba de eis pauca me oportebit. Olim fuerunt magni momenti versus liberi. Quoniam fuerunt novi; novitas eorum fuit ingeniosa. Sed novitas est fugiens. Mox et celeriter hebescit, fit vulga et cottidiana. Ita novitas sola non valet; vim aliam requirit ut florat, etiam aliam vim adiunctam ut valeat et ametur. Facile versibus liberis est scribere; sic vis eorum florens. Sed facilitas istos attrahit qui facultate carent. (Sunt enim quie homoeoteleuton numerosque male scribent tamen facilia putant, sed plus de eis alias.) Facilitas versuum liberorum est fallax. Poema sine numeris scripta non est, nec debet esse, facilior quam poema metrica. Sed permulti ita falluntur, et minus cum cura componunt. Verba propere in pugillaribus scripta, serrato ne in columno quidem sita, haud poema fiunt. Saepe vix fiunt oratio soluta.
Nunc poeta est plus archetypus quam verum. Qui se dicit poetam saepius est simulator adrogans elegantiae suae gloriosus. Totiens istos noveram. Videlicet si scribere in thermopolio poetam faceret, poeta essem praeclarissimus!
Haud mirum exitium. Pauci remanent poesis amatores, et ex eis multi ei inertia ignavia adrogantia nocent. Tot cladibus acceptis, poesis non valet.
Redarguat, quaseo, qui me putat errare.