11 August 2005

Occupatissimus sum defatigatissimus. In pugillaribus ante hunc locus longus restat; scriptionis vix memini. Tot curae me sollicitant adeoque sunt tritae ut enumerare nolim. Altioribus de rebus cogitare haudquaquam vacabam. Vita labor facta'st sempiternus.

Omnia mutant. Me credo in medio flumine vagari. Inter domus sto interque patrias interque officia, ante vitam et novam et tenebrosam. Cum meditationis causa momentum insisto, solum egestatem cogitationis animadverto. Non somniabam. omnia ad futurum facio sed de rebus futuris non cogito. Iter solum video nec eius finem.

Scilicet haec nullis patefeci. Haec verba ipsa fortasse celabo; dum scribo iam dubito ea foris dicenda esse.

Me puto metuare sed aeque novipetentem esse. porro non possum. Itaque dierum eventa, vel ex eis quorum meminisse possum, noto.

Heu, ignavitiam arceo; palam hunc locum hic ponam. Pauca dicit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit