(no subject)
11 January 2006 10:10 pmNunc ut mihi videtur in lacuna vitae erro, immo sedeo. Diem de die in atrio otiose (etsi iniucunde) tempus ago et raro in urbem proficiscor. nolo sic vivere sed caritate pecuniae necesse est. Nova igitur eventa sunt rara, sic narrationibus dignis egeo. Recordationem itineris soliti ad macelam haudquaquam puto operae pretium esse. Non enim satis cum amicis colloqui possum, non satis eos inviso. Perraro sententias in mente agitatas disputationibus eruditis ac ebriis disceptare possum ut argumenta excolam.
Fortasse nunc tempus sit historias vetustas scribendi idoneum; sententiae mihi antiquae fere stylum deceant. Tot res numquam in papyro explicavi, tot porro et sermone numquam narravi. Horum obliviscor, immo narrationes propter vetustatem nego commodas esse. Quoniam novitatem et notionum evolutionem peto nec trita tractare nec retractare. Vetusta indicta non sunt mihi nova, tamen multa ex eis recordanda sunt.
Sic paginas IV memoria antiqua et sententiis insolitis implevi ne linguae Graecae studerem. Hoc autem dicto aeque tractatulum paginarum trium scripsi.