14 January 2006

Die Iovis labor mihi porrectus est, mox rescissus (feliciter anteaquam subviam attigeram), dein vespere novus porrectus est. Simplicem esse laborem mihi dixit administra: arcae ferendae sunt. Heu, pecunia egeo itaque labor ullus me placet, et porro exercitatio corporis est bona. Ita opus accepi.

Societatis nomen mihi dixit ALM London esse. Cum die Veneris adveni, cognovi litteras Archives Libraries Museums significare. Arcae eorum, paucae enim numero, libellos continebant, qui ad conventiculum magistrorum destinabantur. Atque conventiculum die Saturni Solisque aget in armamentario Turris Londiniensis! Arcas in autoraedam onerariam posuimus et taxi ad turrem vecti sumus.

Arcas et sellas paucas tulimus et libellos in mensis posuimus; sic totus labor. Atque mihi coxerunt theam!

Image hosted by Photobucket.com

Image hosted by Photobucket.com
+4 )

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit