Poetae nos homines ferreos aiuntur. Olim, in altera paene vita, obviam hominibus ligneis ivi. Nec proprium nationis sui me noverant, tamen inter eos breviter moratus sum. Tempora insolita iuventutis meae, quibus furoris amasiae magni causa vicissitudines ineffabiles patiebar, res atroces et audiebam et aliquando enim gerebam. Amoris causa tum agebam, et usquae ad inferorum portas sequi voveram. Sic peregrinatione vel fuga amasiae, breviter ad locum insolite tranquillum, primum cognovi ligneos.
Nam ligneos eos appello quia natura eorum cuncta lignum commonefacit, sive clamat. Et colore et indolibus et visis et vocibus et vitae enim lentitudine videntur lignei.
Quodam in sanatorio amasiam invisit ubi mihi novam amicam commendavit. B- erat nomine, femina quadraginta annos nata quae vita moribusque quinquaginta annos habere videbatur. Rustica erat; urbem rure spernabat equosqeu hominibus anteponebat. Cutis eius sole adusta lentiginosaque rugosaque erat concolor paene crinibus stramenticiis, vox erat sigaretis aspera, tam fusca quam dentes et digitum cacuminibus. Fuma vetusta olebat. Exilis erat et sicca, et cutis ossi parvis haerebat. Oculi tamen vita et benignitate scintillabant, etsi colore erant quoque ligneoli.
Rure in insula nemorosa habitabat, et in villa eius demorati sumus. Villa erat magna et ruinosa, arboribus circumdata, pulvinosa et plerumque obsoleta, quoniam nullis cum hominibus habitabat, solum cum equis in stabulo. Tanta in villa tantula femina putes solitariam -- sed falleris.Vestigia erant in atrio, vestigia lignea fusca et rugata: photographicae ictericae, lagoenae cerevisiarum variarum vacuae, et cadavera sigaretarum virilium. B- erat suae nationis regina, vel centrum, et mox secum invisendi causa duxerat ut reliquam gentis partem cognosceremus.
Apud unum, qui in nave in insulae portu habitabat, invisimus. Viri aderant III vel IV; recte non memini quoniam omnes idem videbantur, agebant, tussebant, loquebantur, simpliciter dictu enim erant: fusci fumosi lenti ebriosi, lignei et colore et gestis. Et in nave aderat siccitas, filia fumae nebularum omnipraesentis. Atque eaedem photographicae marcidae, lagoenae vacuae et semiplenae, et sigaretae inque exque arcis. Supellex vetusta et ruinosa atruim obsidebat ut omnes prope sederent. Pictura matadori in veluto nigro, aetate et pulvere subnigra facta, super lectulo pendebat. At parium praecipue memini lacunaribus tectorum ligneis.
Longe et lente colloqubantur fumabantque cerevisiasque potabant. Ego audiebam. Colloquia res simplices tractabat etsi cordia eorum aeque tangebat: quomodo erant amici, quis erat in carcere, quis recenter e carcere liberabatur, quis autoraedam emerat vel vendiderat vel venditabat, qui se amabant, qui se oderant. Perlonge erant amici, et videbatur plane B- fuerat olim singulis amans. At ερως vel evanuerat vel diruptus erat; familiaritas tamen fortis clades et errores superabat. Familiaritas talis in rugis oculorum ridentibus legebatur cum vultus se molliter intuebantur. Familiaritas in tactullis digitum inevitabilabilibus cerevisias tradentes se ostendebat. Familaritatem spirabant ut fumam, quae amabiliter eos circumdabat.
Eos nec musica nec colloquiis nec moribus enim amo. Tamen familiaritatem talem semper laudo, immo volens ei invideo. Non fuit mei manere. Mox igitur ab hominibus afui ligneis.