(no subject)
19 January 2006 06:00 pmSchedam papyri Aegyptii in arca cum libris inveni et in ea scribere maxime cupio. Nihil autem nunc in mente papyrum deceat. Mentem sentio agrum planum esse quo memoriae antiquae terribilesque in se volantes ruunt strepentes. Desiderium scribendi me sollicitat et studium lectionem somnum abalienat. Quam ex eis historiam idoneam in corde habeo ut narrem, ut narrare enim me oporteat? An de sanitario scribere debeam? An de ebriositate? An de maestitia, vesania, amoribus defunctis? Vere tamen sunt mihi historiae iucundae; omnes autem ex eis in thalamo aut desinunt aut incipiunt. Talia gaudia aut tristia narrare videtur abiectum. Sed et nihil extrema vita habemus, nihil praeterita nostra fiunt quin memorias teneamus.
Fines duas aeque peto dissonantes. tramites duos per vastitatem sequor, qui e quadrivio in diversum iter ferunt. Alius ad tempestatem tonitram, alius ad gurgitem gelidam fert. Quo eam nescio; itinera ibi sunt alia quoque pellacia et dulcia.
Constituere igitur debeo. Velim media in procella super ventos saevire vates. Velim sub undis in frigitatis amplexu demergi, et revenire ut stellis in litore profundorum aliorum secreta visa fatear. Velim maesta dulcia exprimere poeta, pulchritudinem canere, animam scientia flentem efferre. Iners autem in quadrivio sedeo sescenti vias contemplans. Constituere debeo nec possum.