23 April 2006

Hebdomades III paene connitebar ut scriptum (immo scripta; quod ut Atlas crevit in immensum) componerem. Sententiae mentem percutebant ut propere in frustis chartae scriberem. Ut difficultates amplificaretur, libros valde dissimiles alium ex alio legi: Prolegomena Kanti, Héliogabalem Artaudi, et Hyperion Hölderlini. Undique sententias meas ducebant.

In subvia legebam, et verba saepe in pagina rerum aliarum commonefaciebant; mox oculi et mens verba diversa sequebantur. Atque ephemeridem pugillaresque deserebam. Conturbatione oneror permagna, et fragmina cogitationis varia per animum volitant et in sese verberant. Clamor me obtundit et amplius (et peius!) calamus fit mutus.

Nunc ut deus velim chaos in ordinem mutare. Ecce autem turba:

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit