21 May 2006

Somnia nuper faciunt horrescam. Non pulchriter enim de metubus, de terroribus somnio. Immo horrores sordidos noctu invisio: odores foetidos, cruorem, vulnera morbo et tempore sicca harenosaque. Non solum corpori sed etiam animae imagines somnum frequentant taetrae: ira hinc, odium illinc, contumelia, invidia, proditio. Cum expergiscor, dimidia eventorum nocturnorum pars statim evanescit. Modo umbrae imaginum manent; verumtamen mens se sentit inquietam et maculosam.
Qui dicit mundum totum esse X, principium definire vult. Sed possumusne dictum firmum proferre si omnia putamus unam substantiam, immo e una substantia (vel energia vel idea) esse? Quid valet A sine B? Si, e.g. mundus totus est cogitatio (ut idealistae putant), quomodo possumus cogitationem intellegere? Quid enim est? Quid est particula, sive unitas minima et individua, cogitatis?

Qui dicit deum esse omnia, i.e. mundum totum, iste dicit nihil. Aeque possim Caesarem dicere esse omnia, et aeque valeat dictum: nihil! Caesar enim multa valet, deus quoque. Sed qui Caesarem dicit omnia rerum mundi definiri, verbo terrifice abutur. Deus, novimus, multas definitiones habet sed nullam ex eis iam valeat si putetur esse omnia.

Saepe philosophi sententiam denegat quae facit experientiam cottidianam esse simplice veritatis fundus. Sed hi putant cogitationem intellegi et porro idealismo satis explicere. Hoc autem nunc non tracto. Itaque…

Difficultas est ista: monismo credere (immo ut explicatio bona) non possum, quod tautologia videtur: esse est quid est. omnia quae sunt, sunt existentia. Unus est mundus totus, qui est omnia &c. Atque: omnia rerum mundi e substantia simplici unae naturae sunt, et haec substantia est «quaecunque». Proprietas talis substantia sint funditus, ut puto, ineffabiles. Numquam definitionem energiae simplicem neu comprehensibilem neu quae satis dicit, satis explicit, neu satisfacit, vidi. Si omnia sunt divina, divinitas nil significat, et divinum fit vulgare.

Mechanica quantica saepe videntur in idealismum aut monismum neutralem cadere. Physica nova scilicet considero ut investigationes philosophicas docerent. Sed vere, quod nequaquam physica profecto intellego, caute progredior. Nolo consectaria falsa fingere, nec stultitiam puerilem propagam, nec argumenta debilia construam, nec somnia evocem sic ut veritates essent.

Quomodo intellegemus si non possumus definire, si non possumus rem ab re alia discernere vel excogitare? Quid nobis dicit tautologia κοσμικη?

Edepol! Iterum ad dualismum curro. Crede mihi, lector care, non de industria hoc feci. Haudquaquam dico propterea monistarum sententias non valere; solum si monismus explicet mundum, nos profecto numquam possumus intellegere.
E materia videtur animus factus; sedes animi est nobis in cerebello. Passiones corporis in mentem quoque agunt. Cum e.g. morbum vel defatigationem patitur corpus, mens/cerebellum non bene cogitat. Aeque autem corpus aegrum non bene movetur, non vi sua bene utitur. Vis in corpus intravit funditus per cibum, et musculi vim insumunt ut moveantur. Si e.g. bracchium philosophi cuiusdam fractum est, non bene musculi id queunt movere, etsi vis e cibo solita musculis inest. Similiter cerebrum in hoc philosopho aegroto non bene cogitationes potest 'movere'.

Mens (anima/animus/spiritus/quaecumque) est essentia sine substantia. Cerebrum/corpus est eius causa efficiens (materialis?) mens est causa finalis, mens est actio; sententiis sive cogitatione facta est.

Mens e cerebrum progreditur. Aeque visus progreditur ex oculo. Sed ante oculum erat lux. Motus ante corporis musculos. Vis erat quoque antequam musculi exstaverunt; musculi corporis nostri vi utuntur ut moveantur. Motus corporis e vi progreditur; motus (ut dicitur) mentis e cogitatione. Voluntatis libertas simpliciter e conscientia progreditur.
Et conscientia (etsi ruda) e vita. Cur tamen vita? Cur cellulae exstaverunt? Cur sese propagunt? Immo cur viderentur sese propagare velle? Vere materia iners non de superessendi (nisi animismus valet!) necessitatem sollicitatur. Quoniam quid non vivit nequit mori. Sine vita passio non nocet, passio simpliciter est. Facilius quidem materia iners esse. Difficilia cum vita adveniunt.

Voluntas non est mysteriosa; origo vitae, quae omnnia difficiliora fecit, est quaerendam. Ita demiurgi gnosticorum fortasse creder incipiem. Hoc autem est ignavum: ‘nescio’ dictum non adaequat phrasi ‘est igitur deus’.

Accidens inscrutabilis est vita

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit