31 May 2006

Vespere diei natalis sororis Mellis causa ad harrow-on-the-Hill viciniam ivimus. Convivium fuit parvum et breve: adfuerunt soror, nos, bulgara,et postea gothi ii. Fatigati post diem in sepulchreto pluvioso ego et Mel in animo ant mediam noctem domum redire habuimus. Gothi tamen nobis suaserunt cum eis convivaremur. Vischio Caledonio epoto bulgaraque timida relicta ferrovia in urbis centrum ad islington vecti sumus. Taberna nocturna, cuius nomen iam ignoro, commisatoribus erat adeo plena ut primum extr exspectare deberemus. Denique introitus spectaculum mirificum conspexi: gothi, cinaedi, reginae, punki et glitterati omnes commiscebant. Promiscua aeque erat musica: Dead kennedys, the Zombies, the Cure, Pulp, Hole... Pho Bangi statim commonefecit. Cum lusitanio,amicullo amicae e labore Mellis, de philosophia et poetica francogallice collocutus sum; sed subito -- et iuste! -- colloquium desinimus quod the Pixies cecinit. Si amici nobis ex aurea Foxxium aetate invisant eos tabernam illam pro certo ostendamus. Nomen eius mox cognoscere debeo ut mox reveniamus.

Paulo post auroram domum attigimus.

Dubris

31 May 2006 09:48 pm


Mel ad castellum appropinquat


Flores et moenia externa


Alan, ballistarius noster, barbaros repellit

+14 )
Die Lunae Dubros iter cum Alan & Kelly fecimus; nempe postrema dies fuit itineris eorum in Britannia. Autocineta longa vecti sumus, quoniam pretium est levior quam ferroviae sed vix est iter lentius. In urbis centrum matutine subvia ad locum Victoriae vecti sumus ut tesseras emeremus et ientaremus. Locus autocinetorum longorum mihi videbatur insolitum; numquam locum in vicinia divite vidi -- solent paupertate et urina olere.

Longum erat iter nec nimis. Legebat Mel de historia Aegptia dum e fenestra terram intuebar. Praenubilum erat caelum minaxque. Passim imbres saeviebant, passim Sol ardescebat. Pluvius autem Helion mox vicit, et frigore ac umore dies fecit gauderem. E fenestra igitur sub caelo caliginoso agroset silvas, colles et oppida, flumina et valles videbam -- mirabile visu, quippe etiam sunt mihi peregrinos nova, sed porro de eis scribere recuso; bucolica sunt mihi pertaesa.

E viciniis in urbis centro locupletibus in Londinii suburbium autocineto vehebat. Seriem popinarum putidum, tabernarum tristium, vendibilium vilissimorum infinitam vidi. Paucae ibi sunt viae villarum divitium et mundarum sed omnino circumdatae caeno. Sunt ubique insulae ingentes, sordidae et quadratae, sive monstra -- architecturae illepida, commoditati maesta, insalubria, inhumana. Monumenta stant pauperttis desperationisque. Istis conspectis me sentio divitias habere copiosas.

E suburbio feliciter in agros herbosos erupimus ut nihil nisi amoenitatem itinere spectaremus.

Per castellum Dubrorum sub imbribus subque Sole horas ambulabamus. Reliqua magis picturis quam verbis narrabo.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit