10 June 2006

Gravi superatus morbo nihil dies nimis noctesque feci. Mane die Saturni primumtactum morbi igneum circum fauces sensi. Adeo celeriter exarsit ut scriptionem statim seponerem, et doloris causa reliquum diei perderem, nec postridie amicos inviserem nec cum eis (triste!) biberem. Denique medicum visi et medicamen adeptus sum etenim dies iii in lectulo agebam, febriculose sub lodicibus tremens. Tempus, ut videtur, fluere desinit. Horam de hora, momentum de momento imbecillitate debilitateque commovebar -- quia nec legere nec scribere nec cogitare nec rem ullam gerere potebam et horriferae lassitudinis me pertaedebat. Adflictum me sentio, desperatum, mollem, debilem -- parvum. In toto nequeo. Adeo infelices erant menses nuper multi ut saepe me putarem eodem modo longe sentire.

Nam mirum est convalescere. Novis paene oculis mundum vides -- sperantibus, revirescentibus, reviviscentibus enim oculis tuis. Corpus totum vim insolitam sentit et elatio victoris membra percurrit. Rupto chrysallidis morbidae cortice evolas papilio.

Diu miser eram desperatusque. Mutationem gratam excipiam, ne diutius me laedam, nec impediam, nec includam. Nimis enim volo, nimis desidero -- ita nimis agam! Semper sum laetior sub consiliorum operumque congerie sepultus. Quae quondam exui nunc resumo ne momentum abiectioni vacet.
Dum Alan in atrio nostro ordinatore photographicas recensebat, de arte photographica colloquebamur, immo disceptabamus; haec sermo me percussit, me cogit ad scriptionem, saltem ut sententias meas funditus intellegam.

Colorem praecipue Alan amat. Programmate computrali utitur ut colores picturarum amplificet. Vult, ut persaepe dixit, colores ex imagine 'salire'.


Fig. A : Prospectus Alani e castello Dubris


Imagines atras vel tenebrosas facit luculentas, laetas, lenes. Ego autem malo colores lugubrios lividosque.


Fig. B : Prospectus meus e castello Dubris


Videlicet photographas albas-et-nigras coloratis antepono, sed nuper, etsi sollicitus, coloratas colebam.


Fig. C : Malo imagines sine colore


Rationes sunt haec: Praecipue (et turpiter) programma in ordinatrem donec hebdomadem postremam non posui. Ita, quod photomachina numerica utor, colorem e picturis eximere non potebam. Ratio stulta, sed nunc defuncta. Londinii nuper multos prospectus viarum et aedificiorum et vastitatum feci, quos malo colores (atros praecipue) ostendere.


Fig. D : Sol in coelo nebuloso


Maxime autem picturae duorum colorum, paene albae-et-nigrae, mihi placent.


Fig. E : Vere coloratus!

Picturas igitur statuarum monumentorumque semper facio, non solum hac ratione sed etiam sum (vel quondam eram) sculptor.


Fig. F : Sculptura ingens (Berolini)


Dissimiliter sculptura mea, photograpica possum res vere pulchras creare. Facilius est quoque experimentis.


Fig. G : Pulchra


Ex eventis, in tabernis nocturnis praecipue, iam malo colorem: tam coloratum quam sordidum.


Fig. H : Quisquiliae in taberna


Imagines hominum saepius volo ravas et atras.


Fig. I : Historica


Atque confiteor me artem photographicam amare quod nec delinere picturas nec pingere possum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit