24 June 2006

Aliqui nuper mihi dixit cerevisiam vilem nefas esse. Responsum componere coepi; mox autem paginas multas defensione implevi. Tam studiose laboravi ut credam tractatulum lectoribus omnibus idoneum. Infra igitur ponam. Atque qui mihi dissidet, redarguat

Sane recusiationem intellego. Similiter enim ego saepe clamo : tam brevis vita ne juniperum vilem bibamus. Attamen argumentis, quamvis sint eloquentia, dissentire debeo. Porro dico cerevisiam vilem non solum bonam sed etiam necessariam esse.

Exemplis praecipuis de Seattle nunc utor, sed theorema ponam ubique obtinere -- saltem ubique cum punkis, asotis, demissis, &c. Amici mei scilicet multis optimis, e.g. poeticis libris amori musicae &c. fovent, quoniam sunt litterati, docti, callidi, artifices et scholastici. Sed et vulgus arcent et optimates, quoniam sunt punki cinaedi asoti reginae degeneres &c. Videlicet ex eis sunt qui cerevisiam amant et colunt; hi gusto foventes cerevisiam pretiosam ut sacramentum adorant. Insolentiam horum tacite agnoscimus. Reliqui vel non amant vel non curant vel pulchritudinem in horrore capiunt; illi Black Label bibunt -- levis est pretio, sat potens alcoholi, et ampulla eius aluminii est idonea sigaretas extinguendo (atque vere cineres sapori non nocent). Porro, est periculum amissionis: si domi esses, in solum caderet, si in taberna, ad amicos in grege canente iaceres; sed propter vilitatem non fit clades.

Nemo primum istud venenum volens potit, sed mirificas post noctes gustatus gaudium gignit. Sapor fit solacium turpe, simile caffeae taetrae multa nocte in ganeo, vel basiarum vanarum cum ignotis.

Cerevisiam odiosissimam bibi; in cucino reginarum de litteris cum punkis colloquens potavi; in taberna nocturna ampulla iacta mihi occipitum percutit; amici in caligas eam vomuerunt; medicamine commotus in cubile amici per accidens aspersi; in acervo lesbiarum in atrii solo artem et vita nos tractantes potitavi. Tot memoriae tam sordidae quam laetae, tam vituperabiles quam carae. His eventis probrum erat probum. Non possum nunc istam bibo quin putam nectar.

Hoc dicto, malo vischium.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit