Amica francogallica mihi confessa est se nuper vinum Coca Cola miscere. Si mater, inquit, agnosceret me abdicaret. Re vera temeto temerato non licet ei in Galliam redire!
--- --- ---
In macella generis Off-License apud locum subviae West Ham, lagoenae temetorum multae in thecis post mensam furibus tutae tenerentur. Et pretiosa et vilia temere in eisdem thecis stant ulla sine ordine. Itaque Courvoisier est propinquus Mad Dog.
--- --- ---
Supermacellae cerevisas suas venditant. Ampullis visis nunc cerevisia Tescoensis mihi mentem obsidit. Vereor ne experimenti causa bibam. Saltem emero, ut cum vino francogallico in cucina insidietur.
--- --- ---
Ad conventiculum menstruum Conexus Vampirorum Londiniensis adivi., quod amici nostri aderant multi. Praeterea in atrio modi Edwardiensis super taberna agebatur -- quam bellus enim est locus. Nec sunt nec se putatn vampiros esse; immo peliculasque litterasque horrificas amant. Atque scelus Catalinae non aemulantur; recusant 'humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse' (veba e Belli Catalinae C Sallusti Crispi capite xxii). Egomet cumMelle cerevisiam acerbam tota nocte bibi. Eheu, non inebriati sumus. Sed bene dormivi; quod eventum nuper est nequaquam solitum.
--- --- ---
Nocte media hebdomade optimum gaudium est ebrios in subvia spectare. Utinam essem sociologista; tractatum permagnum de eis scriberem.