(no subject)
27 July 2006 06:57 pmQuod velim scribere, incipio., sed sententiae in capite vix facile crescunt. Qua de re me cogitare haud scio. Calor me facit hebetum. Aerem calori difformatum video et pulchritudo omnis evanescit. Dormire velim ut aestatem ignorem. Ubi refugium? Nusquam eo nisi maestitiam ferro -- sic refugium nullum.
---
Edepol! me sentio prope propositum magnum stare, sed progredi iamiam nescio. naturam ipsam nunc puto impedimentum pessimum, et cum ea solitudinem quoque contendo. Infeliciter auxilium requiram. O! utinam consilia omnia perficerem solus!
Cum aestas abierit, pro certo vita erit facilior, dolor decrescet, spes -- aut in loco eius obstinatio -- reveniet.
Incipe, mihi hortor, desine cunctari! Sed sollicitus sum perturbatusque, et ignavus, et... nolim vitia canere. Horam autem de hora, nonumquam momentum de momento, cogitationes sententiaeque mutantur. Laetitiam in iram, in tristitiam, in desperationem, in taedium subito offensio tenuissima mutat. Obdormiens noctu sentio me vitam cunctam una die egisse.
Vis agendi abit, ut defatigatus patiar. Cum discesserit aestas, me inquam, consilia etsi vaga incipiam. Heu mihi idem anno postremo dixi. Futura specto ut hodierna neglegem. Quondam proposita incipiebam; raro enim perfecta sunt, sed saltem agebam. Inertia nunc imminet, ante coeptum iam reliqui.
Maniae quorundam amicorum invideo. Semper laborant vel captant vel enituntur. Aliquando enim perficiunt (quoniam desinere opera infecta est vitium nostrum solitissimum, paene invictum). Tamen agunt. Ego cogito; cogitationibus intortis obtunsus agere dedisco.
---
Metum porro habeo verum de quo scribere nego. Scitote me metum agnovisse, sed porro eloqui recusare. Utinam esset arcanum lautum; videlicet est tantum vulgare, stultum, haud litterarium.
---
Ne querimoniis ephemeridem impleam, de re optima loquar, quae nisi aestate evenit: nocte praecalida Mel in atrio nostro sine vestimentis legere solet. Illa conspecta calorem extollo.