30 July 2006

Odisse aestatem soleo. Sed querellas de calore nimis audio, nimis quoque perscripsi. Memoriarum igitur de aestate bonarum dulcium iucundarum recordar. Quondam aestate evenit ut...

* * *


Amicam carissimam habebam sive amatricem. Exitium nobis mutuum in collegio coeperamus, et primum eo tempore desiveramus. Annos postea nos non videbamus, deinde casu in conventiculo nobis obviam ivimus. Quinque post horas in cubile fuimus. Noctem proximam cum aliis bacchatus sum, dein mane sine somno amicae reveni. Me aluit, domum vecta est, et amicitia sordida et sacra iterum ardescebat. Erat mihi optima et pessima, benigna et saeva. Nobis latere cottidie vel in urbe vel itinere tegebamus. Domus fortuite haud procul aberant ut post separationem raram mox rediremus. Amici eramus optimi et amantes fervidi, coniurati impudici. Praeter rixas asiduas, beatissimi eramus pecatores. Cum temetis aut medicamentis peioribus aegrotavi, me curavit; sobrium me amanter perdebat. Vesaniam invicem pascebamu, innocuaque sceleraque sustinentes.

Nocte verna familiaritatem suscitavimus. Itaque pauca eventa, quae infra narrabo, fortasse vere nec aestate acciderunt. Sed et ita tempus vitae computo : nec annis, nec tempestatibus, nec domiciliis, nec studiis-- sed puellis. quidnam profundius cor tangat? Cum haec ita sint, porro adeo clorem odi ut saepe ver et aestatem confundam. Hem, satis a proposito digresus sum; tamen non cur quod narrationes calamum impellunt. Itaque...

Memini nos in litore ambulavisse. Truncum ingentis arboris mortui putrem mihi ostendit, exsertum e harenis. Ferroviam in colle praetereuntem spectavimus. Ibi animam nobis et mari deteximus.

Autoraeda cum I- et A- ad cataractam vecti umus. Toto itinere cum casseta Violent Femmes canimus. Ebriose (ut antea narravi) in lapidibus lusimus. Multo post hanc diem eadem manus ad nundinas in urbis centro ivimus. Rum cli in lagoenam theae frigidae vacuam infuderamus quod per diem bibimus et obviis amicis liberaliter dedimus :
—Theamne velis?
—Nolo.
—Pro certo?
—A, nunc intellego. Theam quaeso!
&c.
Vespere nundinarum nos taesum ets. A-ae septem dollares dedimus ut tunicam exueret et in fonte lasciviret. Posteaquam confessa est si rogavissemus hoc spectaculum gratis acturam fuisse; spectari nempe amat. Noctu ad tabernam nocturnam ivimus ut sobrietatis recursum evitaremus.

Taberna haec nocturna, ut recordor, eo tempore erat in situ suo pristino; musica igitur erat iam bona et saltationi idonea, temeta erant levia pretio graviaque alcoholi. Quadam nocte casu Melli solae obviam ivimus. Ad mensam nostram eam invitavimus, et partem noctis primam in taberna familiariter colloquentes egimus. Blandimenta colloquio insteterunt, dein oscula blandimentis. Mox e taberna discessimus ut in thalamo amicitiam triplice firmaremus. Alias C-m, quondam mihi amicullam, e taberna in cubitum duximus, sed tam felix fuit nox quam horrifica : dormire inter inimicas evitandum est. Cum Melle omnia autem dulcia, ut post convivium quoddam denuo una elaberemur.

Operam Faustum Gounodensem cum B- spectavimus. Pullati eramus sicut ad taernam nocturnam iremus. Optimates togati inter spectatores nos despexerunt, sed punkae dua nos manifesto riserunt. Nobiscum non solae fuerunt in mare divitium adrogantium. consilio pobro cum B- iter australem in autoraeda fecimus. infeliciter amicullus invidiosus se invitavit et eam nobis eripuit. Sine praeda diem in museo egimus, quod exhibitio Aegyptia peragrans aderat. inscriptiones amicae legebam; permulti nos intuebantur, sed adeo timebant ut nemo appropinquaret.

* * *


Hoc videlicet mihi maxime hac aestate dolet : nihil accidit, nihil narrandum'st. Nec verba nec res gestae commemoranda sunt. De memoriis igitur scribo. haec narrationes sunt indecorae, sed earum lectio est sine dubio iucundior quam querellae de calore.
Mel hortata est ad librariam revenirem, quoniam die Solis stulte hunc librum Vergilii operum reliqui. Bellus et antiquus est, et levior pretio quam editio Loebis vel Oxonii.


P. Vergilii Maronis Opera
librum specta )
--- --- ---

noctis hora undecima non dormiebam


rarum dignitatis momentum

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit