2 August 2006

Die Iovis, quamvis propter calorem Soho vicinia passim electricitate egebat, intrepidi ad tabernam cum Melle ivi. Tabulatum cum atrio Eduuardiano clausum erat, itaque gothi et vulgus inter se misceri debebant, sed nullo cum concursu. De praeda etiam librorum diei Solis proximae cogitabam ut bibliogothis quibusdam gaudium meum, et inventum operum Geibels praecipue, nuntiarem. Quoniam annos libros carminum Geibels frustra petiveram. Historias duas similes habeo, quibus librum vel carmen annos secutus eram donec in loco improviso adeptus sum (quas fortasse me oportet mox narraturum). Narratione prima confecta [livejournal.com profile] ravenstoker me dixit studio librorum posessum. Tertia narrata, "Aliquando," inquit, "puto te re vera esse quem, modo in capite meo, me forsitan esse putam." Aliquis tunicam meam (quam nunc sum gracilior ut gerere iterum possim!) laudavit et de pictura rogavit. Credo explicationem eum obstupefecisse (quod pictura est caelatura e libro Chymisches Lustgärtlein Stolzii von Soltzenberg edito anno MDCXXIV). Carmina illustrata de alchemia! Quam pulchrum libellum!

Die Veneris in tabernam George nomine apud pontum Londiniensem ego Mel [livejournal.com profile] silkyraven [livejournal.com profile] bencurthoys convenimus. Adiit quoque amicus silkyravenae quem non novimus. Taberna est permagna, tamen superabundantiae fautorum causa multi in pavimento bibebant. Magis fortuna quam habilitate mensam nancti sumus. Longe, ut mihi videbatur, amicos non videramus; gavisus sum igitur noctem colloquentes potantes nos egisse. Denique satis pecuniam habemus ut amicis cerevisias emere possimus. Incipio me sentire partem gregis.

Die Saturni epistulam amicae vetustae maerenti misi. Consilium poscebat ne vita porro fiat exitium. Maestitiam valde intellego, itaque veris dolorosis verbis summam sapientiam meam ei aperui. Eheu, ne sim υποκριτης, consilium auscultare me ipsum oportet.

Die Solis ad [livejournal.com profile] bibliogothos paene non adveni. Vix loquacem me sentiebam, et metus caecus sive fastidium innominatum cor superaverat. In via moratus sum ut magna voce etsi incertis sententiis fragminibusque sententiarum coram Melle excogitarem. Patientiam sanctam ostendit nec --quomodo tolerare possit nescio-- irata est. Fuga evitata in tabernam venimus. Donec cerevisiam epotaveram, insolite tacui. Dein cum loqui coepi, oratoriam paene habebam. Horas post conventiculum in taberna remansimus, sed grex in duas fissa est; alii in tabulato manserunt ut de nexu vampirorum disceptarent, nos alii mensam subter invenimus ut colloqueremur et tabernariam bellam intueremur. Nocte ego et Mel ebrii et libris onerati, e quibus una est thesis academica [livejournal.com profile] morbidfrogae, domum revenimus.

Heu, aut silens sum aut orator. Medium ignoro, temperentiam verborum nescio. Colloquio ebrie dominor. Nam si quis quereretur, querimoniam numquam audivissem; sed vereor ne quis queretur, ne odiosus sim, ne inurbanus vel molestus videar. Die proxima timor me sollicitat obsidetque. Aliquando constituo amicos vitare domi celare toto e mundo me abalienare; sed talis passio stulta non longe durat. De exsilio autem enervatus somnio.

Utrum hae dies supra narratae bonae an malae fuerint in fine haud scio. Nimis solitae plerumque fuerunt ut vix memorabiles essent. Nihilominus narravi -- quam aride, quam frigide narravi! memet volens monere.

Alia vitia fateor ut te, care lector, oblectem; alia fateor ut pudor publicus impedat recidam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit