5 August 2006

sive in dualismum decidens

Si fallaciam omnes tenerent, esset iam falsa? posset ita fallacia esse?

Erant qui credebant terram centrum mundi. Talis fides est adeo solita ut putam eam quondam universe (saltem nunc exempli gratia), tentam fuisse. Nam etsi totum genus humanum sic credidisset, non verum fuisset, quia genus humanum nequaquam est summus mundus. Sunt extra terra astra et nebulae et galaxes -- fortasse et animalia scientia -- qui dissentiunt. Planetae et inscitae cursus suos habent, et positiones eorum in caelis tacite falsam fidem humanam denegant. Fallacia igitur obtinet; decipiuntur homines.

Hoc delicato in terra maneamus. In litore stemus ut mare animadvertamus. Nemo est quin agnoscat mare salsum esse; possumus salem gustare, qui nequit gustare possit aquam evaporare ut salem videat vel tangat, &c. Aliquo enim modo salem in maris aqua percipere possumus. Vix dubium valet, et mox facileque fugamus. Mare igitur credimus salsum ac scimus. O! facilius est exemplum, quod res extra nobis probare possumus.

Tunc ab externis intus intueamur. Homo conscientiam suam sentit; vigil (et nonnumquam per somnia dormiens) sentit sese conscium esse. Sunt tamen qui conscientiae non credunt; alii putant conscientiam nihil esse nisi status cerebri, alii putant conscientiam simpliciter nihil esse. In mundo nostro, inquunt, materiali, non est mens ipsa; mentem sentire possimus, videtur mens esse -- sed vere fallemur. Mysteriam conscientiae plane funditusque negant et cogitationes ad chemica et fraudem reducunt. Etsi conscientiam admittunt, eam materialem, causalem, physicam putant: problema biologicum nec philosophicum. Mens opinione eorum est fallacia, ulla sine esssentia aut systema cerebri, aut cerebrum ipsum. Faciunt mentem, sive notionem mentis nostram, vere Genium Malignum Cartesii.

Est mens, inquit emergentismus vel 'naturalismus biologicus', sed solum quod hos status cerebelli in toto mentem nominat. Hoc scripto, sententiam Searlei legi: « “Consciousness” does not name a distinct, separate phenomenon, something over and above its neurobiological base, rather it names a state that the neurobiological system can be in. » Cum emergentismo, ut dicitur, suo, non negat Searle conscientiam sed eodem tempore quaestionem evitat-- etsi contra materialismum paene currit.

Entia, inquunt ad nauseum, non sunt multiplicanda praeter necessitatem. Sed nimis, mihi videntur, philosophi verba ii postrema obliviscuntur, nolentes entia ulla multiplicare. Sine indicio probabili, esse rem aliquam recusant. A! sat probum! Nil accipiunt nisi indicium empiricum. Sed conscientia non est res extensa.

Data in cerebro facile putam sedere, sed mentem ipsam nequaquam. Legit in cerebro data, de eis cogitat, de eis sua sponte (immo nostra sponte) opinatur, censet, aliquando philosophatur. Tandem omnibus per mentem studimus. Data sensubus vel instrumentis adipiscimur, sed sine mente non existat intellectum. Mens temporalis nec spatialis. Corpus (cerebrum cum 'motionibus' electricis) humanum spationem incolat, 'receptor' (nec domus nec sedes) conscientiae, i.e. mentis, est. Cum dormimus cerebrum quoque somno nostro dormit. Non omnium in somniis meminimus quia cerebrum imagines non omnes capit (vere et non omnium memores simus vigil). Sed mens a corpore domienti non abit; cum experrectus ero, iam ero ego. Manet mens cum corpore.

Instrumento idoneo uti debemus: non atomos sub telescopo spectamus, mentem vel subiectivitatis naturam item non sine mente investigamus.
Ratio sola mihi dicit mentem cerebrum esse. Sed aeque mihi dicit nos non omnia scire; fortasse enti mundi pauca (vel multa) ratio intellectus instrumenta nostra non iam viderunt. Ante annum MDCCCXCV, radia-X non poteramus deprehendere. Quam ob rem putamus mentem non esse? Fere melioribus egemus instrumentis.

Poesis est conatus explicendi statuum phenomologicorum. Non rosam describit poeta. Describit sententiasque notionesque, quale se sentire, quomodo se rosam sentire (senti?), qualem effectum rosa percepta pati, quali sensu rosa eum adficere.

Sine mente, non possemus res abstractas concipere. nec dubitare nec opinari nec intellegere nec (nisi sensu persevere physico) sentire. Eliminativistae (qui doctrina materialismi funditus adamaverunt) mentem negant; fallaciam dicunt mentem esse. Sed qui, vel quid, sic fallitur? Si conscientiam dubito, quo dubium intendo? Non possum me dubitare cogitare. Quid me facere ita putant?

Dixit Searle si quem ratione mentem excogitavisse, propter biologiam et theorema praecipue evolutionis, ad emergentismum attacturum. Hoc enim abhinc annos feceram, et vere ratio me sic dixit. Tamen ratio et biologia non satis problema conscientiae enodant. Aliquo carent inscito; quid sit nescio sed non satis faciunt. cerebrum sinit mens agat, sinit cogitationes moveantur. Praeterea, etsi emergentismum attigit, quamobrem debeam me iam ad finem excogitationis putare? Nolim in medio itinere desinere. Data e sensubus cerebellum colligit et ordinat ut mente de eis cogitemus. Finge te codicem legere. Tegumentum corii manu sentis, dein paginas asperas et siccas. Digitbus paginas foves ut litteras impressas temptas. Libro faciem appropinquas ut odorem dulciter mucidum profunde olfacias (qui non fovet nec olfacit libros non est amicus meus). Denique verba legis. Sensus paginarum et tegumenti de naso manibusque per nervos ad cerebrum vehuntur. Lux in oculos intrat, imagines ex oculis in cerebrum per nervos currunt (immo lucem cernunt oculi, impulsu nervoso mens imaginem vidit sive fingit. Lux est pars mundi externi, imago est quod singuli percipimus. Sine mente, sine conscientia, nulla exstat imago. verba legens forma litterarum oculis cernis, cerebro sensus in data reddas, mente verba intellegis. Mente formas litterarum agnoscis, greges litterarum verba componere scis, sententias e verbis his factis denique legis. Vim verborum fortasse pateris: memorias alias evocat, aut ad risum aut ad lacrimas te movet, &c. Hoc propter subiectivitatem mihi mentem implicit, et porro voluntatem liberam. Si, care lector, sinis digrediar...

-------


Sic desinit tractatulus, cuius fragmenta longe in frustis papyri algebat. Omnia collegi et paulo ordinare conatus sum. Utrum disgressionem perdiderim an numquam scripserim, nescio.

Nunc ad tabernam nocturnam ut coner potitare, nec colloquiis de mente pertaesis amicos obtundere.



Qui talibus scriptis oblectatur, porro legat--

Chalmers:
http://consc.net/papers/c-and-c.html

Searle:
http://socrates.berkeley.edu/~jsearle/PropertydualismFNL.doc

http://socrates.berkeley.edu/~jsearle/royallon.rtf

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit