14 August 2006

Lacrimis diem Saturni agebam. Tristitia me adeo obtudit ut non scriberem nec legerem nec deversorium Lutetiae exquirerem nec rem ullam iucundam vel gratam facerem. Vespere autem me coegi ut e diaeta discederem, quod grex amicae in taberna quadam (cuius nomen oblitus sum) canebat. indulgenter Mel me duxit, et posteaquam per vias Camdenenses vagati eramus (quod mendax est tfl.co.uk!) tabernam denique invenimus. Immo vero taberna nos invenit; adulescentulus PVCiger in pavimento apud tabernam nobis libellulum pro spectaculo dedit. Fragilem me seniebam, tamen adesse volens in tabernam inque musicam fragosam inivi.

Statim post ianitorem amicos β- et ρ- saltantes vidimus. Salutem diximus, carmen auscultavimus, dein ad mensam ambulavimus. Cerevisia epotata nox melius ibat.

Accidit ut grex amicae D.U.S.T. nomine sit bonus. Nimis paulo genus metallum ut dicitur musicam adficit, sed satis porro est gothicus. Atque melior fuit quam musicae pars maxima uam canebat DJi, quae media nocte e taberna nos expulit. Tamen gradatim narrare malo; iam sumus igitur in taberna.

Eruditis cum amicis posteaquam grex canere desinerat colloquebamur. Sed tam tonabat musica ut bini necessarie disceptaremus sive in aures clamaremus. DJ erat nimis DJ: carmina saepius miscebat et damnose. Itaque saltatio raro colloquia dirimit. Advenit mox feliciter ε-, sed pro illi infeliciter advenit quoque κ-. Humane (nimis humane) illa istum audivit, et taedium in facie illius non legit. Denique abiit; eum non noverat et non fugere sciverat. Propter hoc moribus et Fitzgerald cum illa collocuti sum. Iactationem istius demum explicavimus tractavimusque, gaudium e saevitia delibantes. Sic orbis getarum.

Mature abiit ρ-, quod nuper est occupatissima. Paulo postea reliquum nostrum discessit. Apud β- ampullam ingentem paravimus. Noxia et dulcis fuit potio, in quo miscebantur iuniperum aqua tonica absinthum venenum. Manus ebria etiam temetifera collem Primrose Hill nomine ascensit. 'Nolite,' inquit β-, 'respicere donec summum collem attigerimus. Fingite Eurydicen nos sequi.' Summo de colle lampades urbis intuebamur. Ventosa erat nox frigidaque. Pulchritudine circumdati in herba bibentes hominem et scientiam agitabamus. Atque, quod mathematica nobis docere pormiserat, sermonem de numeris inrationalibus dedit β-. Tandem frigor commissatores superavit (gelum in potionem posueramus) et ad atrium revenimus.

Multa et varia cum temetis in manibus tractavimus donec aurora soporifera umore ravo illuminaverat. De coniuratione (ut id appello nomine proprio carens) breviter collocuti sumus. Consilium meum (immo saltem eius fundamentum vagum) fessus sum. Mel me amicis vesanum explicavisse. ε- negavit se satis acturam; denegavi, quoniam officium illius necesse valde est. Omnes partes suas agent ut valeat societas nostra floreatque. και περι του καλου ελεξαμεν, και περι του καλου του εν τωι αισχρωι. Ostendit aurora crines nobis horridas, medicamen nobis ruinosam; sic nos immanos ostendit pulchros. Atque colloquium ad Londinium vertavit. Perturbationem meam, genii urbis egestatem exposui. Illa urbem dixit tabulam rasam. Fortasse opinio talis sit mihi utilis.

Quoquomodo lagoena cuncta iuniperi evanuit. Hospite obdormienti relicto cum ε- ad subviam ambulavimus. Tremuli, sordidi, quasi vecordes eramus tamen (aut ergo) iam laetabamur. Nullus fuit spectator quin in facie nostra legeret: V I X I M U S .

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit