10 August 2006

Abesse odi. Sunt in mundo eventa varia, spectacula, conventicula inprovisa, convivia, tabernae &c in quibus credo me adesse velle, de quibus omnes postea colloquentur, quorum participes semper memores erunt. Timeo ne domi maneam. Quid refert si aio 'adfui'? Vere nihil, sed memoriam desidero.

Videlicet sum aliquo in loco; aliquid igitur accidit. Si autem hic esset mirum, me sentirem adesse. Pauca solent in atrio vacuo accidunt. Itaque in tabernas conviviaque petens proficiscor.

Quot horas in tabernis nocturnis exspectens, vel frustra sperans, agebam! Misellus et offirmatus persaepe enim taedium patiebar donec aurora trans caelum serpserat. Inutiliter Fatis obdurabam, ut obdormiens in fine solus desinerem. Volo valde vivere. Infeliciter desiderium stultitiam adfert. Quam taedium me non abigit, tam aegritudo. Temetum nocte vix recuso etsi diem in lecto totam ieceram. Nuper vinum seposui sed paulo postea absinthum epotavi, dein secundum sine saccarone sineque aqua.

Hodie aegrotans vertiginosum me sentiebam. Tamen mox convivium coeperit; adero!

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit