Spectare et spectari
8 September 2006 10:39 pmSunt conventicula et spectacula; homo urbanus inter ea diffidentiam magnam et gravem agnoscit. Quis nescit, quis se gerit sicut ignoret, periculum exsilii vel irrisionis subit. urbanitas autem recens exsilium saepius vitat, simul ac balatro irrisionem non sentit aut non curat. Spernimus, arcere molimur, sed cum contemptio non viceret necesse est saepe fuga.
Nam diffidentiae naturam investigemus. In spectaculo adsunt et actores et spectatores. Distinctio eorum est tam simplex quam manifesta: alii spactant, alii spectaculum agunt. Sunt, aio, spectacula rara quibus spectatores participes quoque fiunt. Haec videlicet sunt infrequentiora, et pars turbae est minima, actores semper spectaculo praesunt. Atque recte! quoniam spectatores adsunt ut spectaculum —neque sese— videant (nisi sint fortasse sociologistae). Ex eis urbani hoc intellegunt. Inurbani autem interrumpunt, dirumpunt, derogant.
Cum in scaena musici canunt, eos auscultare volunt spectatores. vae stulto e turba quis in scaenam salit ut circum musicos vexatos saltet. immo vae spectatoribus qui molestum vident, vae musicis quorum carmen deterius fit. Illepido eiecto (aut verberato) plaudit turba. Spectari velle est humanum. Urbanitas, heu rara, est scire non se semper ostendere.
In conventiculo vel convivio laxiores sunt mores; partes in se miscent: et dicimus et audimus. Licet spectareque spectarique. Si satis lepide nos gerimus, iterum invitemur. Pro compensatione dicendi et silendi, ostentationis et observationis, eniti debemus. Regulae sunt fluidae et incertae, tamen nequaquam ignotae; et Trimalchio sinit hospites loquantur.