11 September 2006

Die Saturni officia domestica et alia adcuravi, quod consiliua erunt (et iam sunt) quorum opus est praeparare. Tesseras dierum festuorum gothicum Whitby et commeatum noctis praecipuum adeptus sum. Post cenam brevem semi-parati cum sarcinis vesatimentorum philosophiae iuniperi plenis ad domum [livejournal.com profile] bluehelenes ego et Mel contendimus. Heu, partes multia subviae Northern Line iterum clausae erant ut iter omne diebus Saturnique Solisque saeculum duraret. Si Odysseus per Northern Line ab Ilio revenire conatus esset, penelope senectute mortua esset antequam Ithacam attigisset!

in atrio Helenes nos paravimus medicaminibus tingentes iuniperum potantes vestimenta mutantes. Musicam Bowiei auscultavimus, et tam iucunda fuit adparatio ut vix ad tabernam ire vellemus. Tamen amicae promisimus conveniremus; itaque lagoena iuniperi &c in sinu sumpta ad tabernam nocturnam Slimelight nomine profecti sumus.

Summatim tabernam describam : optimam aedificio, pessimam musicae. Dicitur enim taberna nisi noctibus ternorum tabulatorum evitanda esse. Sic credo. Semel helen, umquam nec ego nec Mel saltavit. Tamen longe cum [livejournal.com profile] fraxla garriebam. Aurora, vomitu alii comissatoris indutus in taxi cum Melle et Helena serpsi. Aptum fuit; iuniperum cunctum epotaveramus.

Lente die Solis experrecti sumus. Iunipero (amplius inveneramus), thea, sigaretis et crustulis ientaculum fecimus. Amoenum fuit atrium, sed molestus et difficilis fuit mundus extrinsecus. Longum et tortuosum post iter apud Ben advenimus, cuius in atrio tuti et incolumes a mundo noxio manebamus. Denique reliqua manus pars venerunt et vespere philosophiam Cartesii disceptabamus. Vela reduximus ne Lux Naturalis nos fragiles sollicitaret. De ratione colloquentes vina varia et iuniperum bonum inter alia bibebamus ut non raro confusio locutorum colloquium dirueret. Itaque proximam conventiculum in caffeo gerere nos constituimus.

Hodie crapula eloquentiae nocet ut de idearum scribere nequeam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit