3 November 2006

Ferroviam ad locum Eboraci vecti sumus. Eleganter ientaculum vini Campanici Bollinger fecimus. Quod vinum cum bullis non amo, mimosas mihimet feci. Prope nos familia sedebat; vinum nobis invidebat mater. Dixit viro suo vinum se caffeo suo malle.

Taxi nos ab Eboraco Whitby vexit. Iter per tesqua fuit pulchrum. Volui in vastitate clivosa errare. Aedificium mysteriosum et ingens, verisimiliter militare sed cuius usum plane ignoro, procul in colle atro vidi. Photographum facere desideravi, sed propter imbrem taxis finestrae semi-opacae erant. Videtur arcem arcanorum tenebrosorum.

Parvum es toppidum et amoenum. Nunc est gothicis adsuetum, etiam gratum, quod multam pecuniam in oppidum ferimus. Tabernae permultae vestimenta nigra in finestris ostendunt, et ubique sunt signa titulum ferentia Welcome Goths. Pacata est incursio.


many pictures follow )

but this one pretty much sums it all up )

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit