17 November 2006

Cur me longe nuper (heu iterum) mutum sentiam plane nescio. Neque intellego unde effugerit mensis October. Aestas denique discessit; lux diurna fit dulcior, caeruleor, frigidior et vesper maturius urbem obscurat. Curis tamen onerosis anima laeditur ut laetari nequeat. Vires amissas iterum peto. Menses frigidi sunt mihi scripturae idoneissimi. Quid moror?

Ravo sub coelo humidis viis ad bibliothecam me reddidi. Musae aliorum volumenatim me inrident, quod meas proprias haud audio. Coram codicibus antiquis sto enervatus. Cum eis sententias meas iungere volo. Quomodo nescio; videtur fieri non posse. Gloriam non posco nec famam nec... εγωδα δ'ου.

consilium non habeo. Si tamen habuissem, haec desidia pro certo non esset. Appropinquat novus annus. Mos publicus est novo anno ad melira eniti. Malo autumno incipere; cum lux resideret anima reviviscit. Valde etiam hiemem exspecto. Deliciis illius geligis me oportet frui parare.

-----------

Varia iterum levia verbis nunc pingam. Si eorum memor sim haud refert; tamen relectis anno futuro his sententiis fortasse ridebo. Saltem hebdomades ostenderint non omnes fuisse vanas.

Cum a patria demigravissem, putavi me numquam respicere. Scilicet iamiam est civitas tota in terra potentissima : et motiones intestinae possunt totam orbem terrarum attingere, Britanniam socium eius vel servam praecipue. Multis nuper in actis diurnis eventa politica et comitia, et infamiae optimatum quorundam diem de die, sive horam de hora, nuntiantur. Eheu, non possum quin spectem. Malo oblivisci. Effugi ne reliqua mundi ignorarem. Nolo revenire, nec corpore nec mente.

---

Deus et Diabolus in subvia contendunt, saltem per lectores. Semper scilicet si quis in subvia legit, titulum libri conspectare conor. Nempe liber quilibet me fascinat, et eloquenter (aliquando) de lectore suo loquitur. Nisi mentitur; sed ego tales libros mendaces celo, et puto sive putare malo alios hos similiter occultare. Permultas paginas de lectoribus quos foris vidi implere possim, sed ne digrediar nunc solum Deum Diabolumque tracto.

Si ego, mihimet inquam, quidni omnes ? Si quis lector iuxta me sedit, furtive oculos ad eius librum verto. nonne is ad librum meum ? Dum Une histoire du Diable legebam saepe lectorem iuxta me librum de Deo christiano legentem conspiciebam. Quid, miror, vidit ? et quid de eo cogitavit ?

Viditne quoque iuvenis The God Delusion Dawkinsi legens ? gavisus enim est ? Non refert, sed scire velim. Talia minima posco.

---

Quod in museo V&A laborat Mel, tesseras exhibitionum Leonardo da Vinci: Experience, Experiment and Design et At Home in renaissance Italy nancta est et me, Ruth, Cecilem et Paulinam invitavit. Exhibitiones sunt pulchrae, rebus splendidis ac raris plenae. Atque ambulare noctu per museum quasi-inanum cum uxore et amicis gothicis valde me delectant.

Exhibitio de operibus Leonardi uno in atrio continetur. Paginae e pugillaribus, xxx fere (quod non numeravi), sub vitreo in thecis stant et tabellae infra pendentes summatim loca et lineamenta explicant. Nullae infeliciter locum totum anglice reddant, et librum nullum omnibus cum scriptis in taberna musei postea inveni. A ! velim scire. Bonum videre, melius intellegere. Attamen gavisi sumus.

Exhibitio de palazzo italico in aetate Renascentiae opulentiam magnam canit. Supellicem et ornamenta aut ingentia magnificaque aut parva elegantiaque ostendit. Nisi imagines servorum in picturis, paupertas ac humilitas absunt. Omnibus autem e miris quae me maxime delectavit erat codex antiqua librorum Augustinii de Civitate Dei Vultum in vitreum pressi ut paginam primam legere possem -- sed frustra : oculi mei iam potestatem carent. Bellum quoque exemplar operum Thuycididis adest, quod bona sub luce iacit. Illud infeliciter calusum est.

---

Записки из подполья Dostoievskensem fabulam in scaene spectavi (hem nuper nimis aio me fabulas ex oratione soluta in scaenam actas spectare). Bona erat, etsi paucis in locis ab origine differt. Atque sententia mihi dilectissima aberat :

С отчаянием представлял я себе, как свысока и холодно встретит меня этот "подлец" Зверков; с каким тупым, ничем неотразимым презрением будет смотреть на меня тупица Трудолюбов; как скверно и дерзко будет подхихикивать на мой счет козявка Ферфичкин, чтоб подслужиться Зверкову; как отлично поймет про себя все это Симонов и как будет презирать меня за низость моего тщеславия и малодушия, и, главное, - как все это будет мизерно, не литературно, обыденно.


(Infeliciter, etsi sententiam in fabula invenire potui, reliqua vix legere possum. Utinam sat tempus haberem ut linguam rossicam discerem...)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit