magna cum digressione
20 November 2006 10:38 pmSimilis tibi, inquit illa, fio : nihil perfecte finio. Non responsi, sed verba me percusserunt et adeo adflictabant ut in frusto papyri perscriberem ; istorum oblivisci nollem, fortasse non possem. Quoniam semper incipio, perraro finio. Opera mea absolvere paene nescio. Media in re desino ut novam incipiam, cuius medio attacto iterum pro nova re relinquo &c. ... donec seriem igitur fecero fragminum.
Bona est aetas nostra, quod multa et varia nancisci possumus. Attamen mala est pariter aetas nostra, quod nimia nancisci possumus. Quis enim e nobis numquam dixit se antiqo in saeclo vixisse malle ? O utinam, e.g. inquimus, in aetate Pacis Romanae vixissem : quod pro certo ad bibliothecam Alexandriae navigasem et scientiae omnibus in libris nunc amissis studuissem. Omnia carmina Sapphus legissem, totum Hortensium Ciceronis evoluissem... O somnium dulcissimum ! Somnium quidem est.
Olim bibens cum amicis in atrio Michaeli dum carmen Heroin Velvet Undergroundense canitur, per moram coloquii versum audivi : « And I wish that I was born a thousand years ago. » Verumne dicis, inquam, O Lou ? verene desideras te anno Domini DCCCCLXVII natum esse ? Quid in hoc saeclo egisses ? verisimiliter fuisses agricola pauper. Pro certo ibi heroino caruisses, sed et vita etiam aspera fuisset. Nego te vere hoc velle !
Sic in somnio nobis fallemur. Quoniam Pace Romana verisimiliter pauperes fuissemus, agricolae vel servi. Laudere aetatem nostram igitur opus est : quod etsi pauperes simus, etiam in bibliothecis et museis, et per interrete, multam scientiam consequi possimus. Multa eheu ! amissa sunt, sed permulta ac plura nancisci possumus -- et facilius ! Si ego de Hellade et uxor de Incis legere volumus, libros eadem in libraria facile invenimus. Miranda est varietas scientiae quam una die reperire possumus, etsi pecunia egemus. Durum autem est eligere. Quot invenio tot scire volo.
Amicum habeo studiosissimum. Si opus incipit, totus est in eo. Mihi olim confessus est se aliquando tantum studium odisse, quod nocet. Cum haec ita sint, continentiam admiror, etiam desidero. Nonnumquam ingenii mobilitatis indomitae me taedet.