21 December 2006

Die Lunae in taberna solita convenimus ad philosophiam disceptandam. Hoc conventu, quinto enim nostro, ordinationem sermonis efficere conati sumus. Bene nos gerebamus modeste et ordinate opiniones disserabamus etsi postquam conventus finiit plures lagoena vacuae in mensa sedebant quam homines.

Nempe conventu postremo constitueramus unam rem solam per conventum tractatam iri. Atque una ex eis (quod indicem perscripsimus) maxime eminebat, quae omnibus interest, sine qua nos numquam intellegemus. quaestio prima erat quid sit veritas ? Confiteor me sollicitum fuisse, quod responso certo plane careo. Sed colloquium ostendebat nos omnes plus minusve relativismo credere.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit