"A Pleasing Terror"
23 December 2006 04:24 pmHeri fabulam cum Ruth et Nim spectavimus, recitationem ii fabellarum M.R. Jamesi in theatro parvo in vicinia Hampstead. Caligo multas dies urbem obsidebat, et noctu ambulantes frigidas per vias nebulosas ad fabellas de larvis auscultatas, omnes sentivimus noctem talium horrorum mortalium idoneissimam esse. Sic mensis December agendus est!

Et hac nocte ecclesia minax videtur.

Mel inter lucem et umbras tabernam, et calorem eius, petiit.

Hoc in theatro lemures investigabamus.
In scaena modo bibliothecae ornata historias ii, The Mezzotint et Canon Alberic's Scrap-book e libro Ghost Stories of an Antiquary unus histrio recitavit; omnia agebantur sicut M.R.James olim in collegio Cambridgensi fabulas suas narravit. Theatrum erat parvum, et cereis iv solis inluminatum est. Optima erat fabula, et actor optime narravit. Timorem autem verum non sentivi, sed propter frigorem in theatro spina horrescebat ut timere simularem.
Atque cum discessimus, librum parvum in mensa in scaena conspexi,et intuitus sum erat liber carminum Homeri -- Graecus!

Numina omnino paene insidiabantur.

Nonnumquam viae Dickensienses videbantur.

Lampadum viriditas erat immunda.

Evanuerunt amicae in caliginem.