(no subject)
5 January 2007 06:47 amFine anni nunc otio occupatus sum. Multum tempus vacabat ut cum amicis dies noctesque garrientes ac bibentes gereremus. Vespere ante diem Christi natalis Nimae domum in in navam cum ruth ivimus, et convivalem post cenam vinolente domum etiam cum Ruth reddidimus. Die Christi natalis in lectulo sedebamus, et Mel cenam pervegetarianam (Anglice 'vegan') paravit. Die theam multam, vespere nocteque temeta ulta bibimus : vina alba et sanguinea, iuniperum, et, cum peliculam Withnail & I spectabamus, vinum campanicum Mercier, quod aptum valde erat. Die Boxing ad tabernam in vicinia camden ivimus in qua cum Helena Aaron fran CJ nos iunximus. Postea in atrio Helenes donec horam X noctis vinum fluebat.
Mirabile et tranquillam fuit. Sed denique amicis relictis dies paucas cum Melle sola domo celare opus fuit.
---
Apud King's Cross magna in taberna nocturna quae iii habet tabulata, e quibus minimum est maius toti tabernae solitae, Club Bohemia agebatur. Eheu ! et musica et turba displicebant ; itaque ad slimelight effugimus. Odio urbis autem maerebam ut haud gauderem. Saltem conabar. Atque casu abnoctavimus : mane hora ii domum attigimus.
Proxima nocte, anni ultima, iterum novam tabernam petiimus. Ab amicis circumdati obitum anni celebravimus. Quod subvia totam noctem vehebatur, facile (mirabile dictu !) domum postea revenimus. Annum igitur novum sub lodicibus salutavimus.
Sic novo de anno scripsi. Res gestas nudas narravi, ut scilicet earum memor essem etsi paucas etiam celavi. Haud refert. Ritui fine anni confessionum resisto, nec nova consilia nunc constituo. Satis est bonorum et aliorum memini. Pro certo decrevi me quaedam petiturum. Pro certo tristia mihi ceperunt animum. Hoc studium animadvertam, illa verba incaute fessus sum, tantam notionem in animo habebam, tantam cicatricem in vultu gerebam...&c. Atque haec enim considero, sicut omnia considero, utpote semper meditor. Praeterea nec fastis nec annorum numeris, ut quondam patefeci, computo. Horologium progreditur, fugavit horam, nisi quid accidisset hesterna fuisset eadem ac crastina. Dixi.