(no subject)
14 March 2007 07:19 pmHeri vespere in the Castle taberna cum amicis conveni qui linguae Germanicae studeremus. Primum ut solemus carmen generis romantici legimus, alterni versus quaternos declamants dein Anglice reddentes. Quoniam ego de facto dux gregis sum, carmina mihi dilectissima semper legimus. Itaque Julin Emanueli Geibeli erat documentum hersternum.
Utinam
silkyraven paulo post conventum mansisset ; quod Sandy nobis librum novum ostendit qui intellegentiam artificiosam tractat, et porro de sumptionibus cuiusdem philosophi, per lectiones et sermones editis, contionatus't. Longe deinde vehementerque conscientiam, an transferri praecipue possit, dissertabamus. Nobiscum Alice, soror Mellis biologista, ambigebat. Mirum fuit inopinatissimum : mihi proxime adsentiebatur. Haud enim materialismum recusat ! Consensum numquam attigimus, sed schemata multa in papyro descripta sunt, et exemplar sale et pipere struxi. Nomina sacra Searle et Chalmers invocavi nemo autem praeter me erat eorum gnatus, item nec ullus etiam illud numen bicolor Mary noverat.
Re vera decet documentum Germanicum in disputationem philosophicam mutavisse. Fortasse mox locum Kanti una legemus !
Utinam
![[livejournal.com profile]](https://www.dreamwidth.org/img/external/lj-userinfo.gif)
Re vera decet documentum Germanicum in disputationem philosophicam mutavisse. Fortasse mox locum Kanti una legemus !