(no subject)
1 April 2007 11:09 amItaque parva in libraria pulvere et thure suffusa magno in lectulo sedeo. Omnia lignea et promiscua, flava et subnigra, vetera et trita commode me cirumdant. Est ante me sella, cuius pulvinus marcidus et ossa lignea eundem colorem ferunt. Super eam est tabula ouija nomine posita. Post eam sunt thecae coram fenestris ; gerunt thecae libros varios, corbem, libellos, pomam papyri factam, lampades aeris. Personae silenorum in fenestra pendent. Thecae nullae sunt eiusdem generis, nec res inibi rationem ullam sequuntur.
Libri in thecis pro certo arcana patefacere promittunt : sunt grimoria hermetica, codices thesauri herbarum, commentarii veneficiae, libelli in Satanum proque Illo… et liber divinationis adest magni magi antiqui Vergilii operum. Aeque sunt instrumenta artium occultarum : pugiones albae nigraeque, unguenta, olea, thus, virgae virgulaeque, &c. — ornamenta omnia magorum simulatorumque.
Singuli aut bini viatores introeunt. Viatores nam dico de industria, quod sicuti scholastici antiqui hic scientiam occultam ac divinam petitum adveniunt. Daemones vetustissimos e Babylone magna tracturos iri exspectamus. Vinum nunc bibimus anteaquam ad cellam imo in tabulato sollemniter descendemus ut auscultemus ; deinde mysteria discemus.
A ! velim colludere! quoniam arcana antiqua reperire, occulta vetusta intueri, scientiam latentem rescire desidero. Hic plane nequeo, nec ludere possum. Aliis viatoribus animadversis, stomachor : isti non sunt magi nec eruditi, sed qui eruditionem exsudare simulant. Hem forsitan acerbius iudico ; sunt quidem e numero eorum docti, et discipuli et magistri. Attamen gloriosi et fanatici scientiamque magicam peritiamque iactantes gaudio meo pessum dant. Inlepide et incallide praeiudicia sua ostentant, fidem vanam et opiniones commenticias declamant. Nimis dicunt nolentes audire. Nihilo credunt quin eis placeant : his facilius credunt vel faciunt sese credant. tales incultos arceo. Non ludunt qui deludantur. Stultitiae invictae me teadet. Heu, ludibrio quippe meo nocent, ludibrio eis igitur habeo.
Iterum autem reveni acroasem de meago et medico Paracelso auditum, quod attente auscultans commenticulaque in pugillaribus adscibens discere possem. Cum intravissemus domina nobis salutem ferventer dixit ; adsiduitate nostra commentariis illius forensibus Mellem novit, et facie nisi nomine, aut fere propinquitate Melli, mei recordatur.
Bona iteum fuit orationem ipsa. Postea quidem alii spectatores oratori quaestiones probas protulerunt, alii tamen non quaestiones sed sermones habuerunt. Post acroasem in atrio cum vino Mel conspexit oratorem solum stare, et fere paulum sollicitum videri ; quoniam de philsophia naturali scribat, et propter studium historiae artium medicinarum nec occultarum Paracelsum tractavit. Itaque quibus in bibliothecis sint et quibus linguis scriberentur Paracelsi codices quaesivi, inde colloquium iucundum genitum est, quod de alchemia medievali usque ad litterarum Graecarum signorumque Sericorum in rete lectionis difficultatem erravit. Mel infeliciter eum cum signis Sericis adiuvare non potuit : ordinatro Mac utitur. postquam discessit orator longe cum domina colloquebamur. Sermone Iovem iniecerat ; ego enim deum classicum interpretatus sum, illa immo astrum in animo habebat. Deinde notiones classicas medievalibus comparavimus, donec horae causa serae ad subviam ego et Mel progredi debuimus.
Quam dissimiles variissimique sunt pagani recentes : et eruditi et inlitterati, et comes et insolentes, fanatici et curiosi, suaviloquentes inurbani sagaces perturbati… sed puto insanos ac stultos infeliciter conspicuosissimos esse. Persaepe non possunt vere colloqui, ne disceptare quidem ; doctrinam simpliciter suam pronuntiant, quam de fide sua propria aedificaverunt : deos antiquos, sive de deis errores vulgos, e mythologia totius terrarum orbis ad libitum acervant, vel notiones scientiamque et vetusta et recentia miscent. Veritatem desideriis suis opinionibusque adaequare sentiunt. Nil creditur valere quin placeat. Τους δογματα τα γελοια επαγγελοντες μισω· και τους αλληλους μισουσιν !