15 April 2007

Infelix iterum in bibliotheca refugium peto. Non invenitur ; immo adesse dolores saepius exacerbat. Solacio nocent sententiae durae, quae per mentem atrio attacto currunt : quoniam academicos librosque eruditos procul video ; numquam vere appropinquare possum. Ad scholam me reddere desidero aut vere aut in otio quidem meo. Antequam Londinium migravi in cafeis tabernisque nocturnis atrioque in meo linguis et philosophiae pertinaciter studebam. Atque facile dico me studuisse : et per laboris horas tractatula mea propria ac argumenta propositaque aliorum olim animadvertebam.

Facilis vita non est necessitas dum ullam veniam habeat. Heu nunc me obtundit. hebes voluntate careo.

Consilia saltem ibi sunt feracia ; attamen decipiunt. Garrire in taberna de notionibus altis semper me placet, sed plura desidero. Cogitores inveni ; nunc actoribus egeo. Forsitan me alios ducere oporteat. Χαιρος εστι του πραττειν. Βραχυ διαφερει· ανδρειος ουκ ειμι, αλλα παλαι ποτε ην.

Nihil sumus aliud nisi quod mundo persuadeamus, saltem in mente et memoria saeculi. Videlicet verba sola vix valent. Agamne denique, an iterum quaeream. Vere me taedet horum gemituum. Porro animum non totum detexi. Quam inutile ! Pertinaciam et fortitudinem requiro.
Nuper musicam medio e decennio priori in tabernis et caffeis audio. Haud insolitum, sed de vita hoc saeclo cogitare cogit. Non me decipio : aetas ista non fuit levior nec laetior. Sed spe iuventutis iam fruebar, fallaciter mihi credebam. Viae multae videbantur ante me patescere. Sed paucas ex eis eligi ; quoniam eligere odi, et facultates quasdam negare detestor. Tamen nihil eligere est omnia negare. Me stultum ! Cum haec ita sint, nunc istam nostalgiam evitare malim.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit