25 April 2007

Iterum dicitur : debeo magistrum fieri. habilitatem plane habeo, solo testimonio re publica dato careo. Non puto me testimonium ulla cum difficultate nancisci. Tempus autem et impensas vereor. Porro timeo ne sententias apertas in ephemeride olim celere debeam, me oporteat videri honestum. Clam vivere odi ; nimios annos silui, personam gessi, notiones proprias mendax negavi. Credebam istud tempus miserum esse victum, nihil esse nisi memorias marcidas et documentum dolorosum. Id renasci heu sentiebam, et a mundo, ut soleo, resiliebam.

Si quis mihi viam ostendit, nihil video nisi eius vitia ; sic, inquit, beatus eris ; ita, inquam, me aerumnis onerabit. Malo me integrum conservare. Nolo me pro officio mutare, nec homine ullo. Neque denuo vitam occultam tolerabo. Divitias non curo, auctoritatem non peto. Modo velim mundum me sinere.
commentarii rudi quem in frustro papyri exscripsi dum Le primat de la perception Merleau-Pontii lego qui sunt vix loco ullo propinqui

De nihilo possumus certitudinem perfectam habere, nihil igitur pro certo intellegimus nec scimus. Debemus nosmet intellegere ; difficilissimum est. Fortasse numquam nos scimus quod inaudaces nos intueri recusamus. Quid autem est verum tam horribile ? an inscite --in anima nec animo-- iam nos satis agnoscimus, quapropter intueri negamus ? Haud refert, si ratione philosophari conemur.

Rem quandam funditus intellegere non possumus, quod essentiam rei non percipimus -- solum faciem et formam. Porro quid per sensus percipitur, per mentem iudicatur ; fere errare igitur possumsu. Similiter qui sese animadveritit quasi rem externam se cernit, et errores eadem periclitatur. Atque si post considerationem homo sentiret se non amare, facilius posset se decipere ; ita de erroribus suis mundum spectare incipit.

Nam si nosmet non novimus, quomodo res externas umquam intellegere speramus ? Quod ipsi sumus modi, per quos mundum metimur, cum quibus mundum componimus. Leges naturales et simplices fortasse comprehendimus, praecepta artificiosa et angusta, e.g. mathematica, haud comprehensionem nostrum evitant. Scientiam tamen de mundo magnam attingere verisimiliter est somnium.

Quam delectationem ! Fines ridiculos praefero.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit