24 May 2007

Nec satis nec satis bene dormio. Vita igitur animi videtur incultam, invalidam, tardam. Scilicet metu fallaci patior : certe per colloquia recentia me sagacem ostendebam. Solus autem cum stylo sentio cerebellum in concretum durescere. In librum graecum oculos cogo sed loc in sigillas arcanas commutant.

Nimias auroras nuper videbam. Noctu animus linquitur sed cum reveniretsomnum fugat. Nolo

Heu sententiae oblitus sum.

Heri in caffeo tractatulum meum vetustum etiam ineditum (quod imperfectum) laborabam. Proxima in mensa sedebant vir anglicus et puella italica qui de philosophia colloquebantur. Is, verisimiliter magister eius, historias de philosophis enuntiabat et narrationes de Popper, quem noverat, elocutus est. Ea de studiis ideisque multa dicebat. Gaudium erat auscultare, sed valde invidebam ; talia academica me delectant pellicuntque, sed pagina mea animadversa locum inelegans vidi et desperabam.

Somnum sine nausea desidero. Vigil nunc maneo donec corpus defatigatum collabitur et oblivio mentem obtundit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit