11 July 2007

Tres hebdomades insomnia distentae mentem hebetaverunt, vires obtuderunt. Infelicitas dierum noctes miseras gignebat, notiones de fuga et desideria incomprehensibilia auroras novas infucabant. Itaque perpauca dicebam, quia quaerimonias arcere malim ; causas igitur angoris agnoscens leviora animadvertam… inter alia. Caput confusum insolita ac minima capiebat ; haec visa sunt per caligonem :

Omnino vigiles. Quoniam aliquod res publica agere debet. Vigiles in loco ferroviae Euston vidi sarcinas temere inspicere. Ita consilia malorum prohibent, nisi isti mali per unam e ianuis vi aliis locum introire conuntur. Phy. Re autem vera, nisi numero vigilium in viis et nuntiorum in actis diurnis, pauca coniurationum vestigia video. nemo amicorum meorum, scilicet nisi paucae reginae dramatis (ut dicuntur), de eis in ephemeridibus scripsit. Sicut grassatores in schola, si eos conspicere dissimulemus, abeant. De hoc nolueram scribere, sed est mihi valde insolitum : Seattle terrorismum ignorat -- mavult tumultos.

E vitro spectavi Deum induere caelos tenebris et saccum ponere operimentum eorum. Dein rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt et facta est pluvia super terram. Timui mundum iterum a Deo deleturum. Sed crepitus multi pavorem fugaverunt, cum aliis de deis cogitavissem ; quod caelo tonantem credidimus Iovem regnare. Vere solum domi in atrio cum libro et thea tempestate pulchra frui volebam.

In loco subviae dum exibam puellas ii turbae chartulas commercias tradentes conspecto, et, ut omnis viator solet, ab eis cum horrore resilii ; sed intrinsecus emollivi cum mellifluam vocem slavonicam audirem.

Cum fenestram aperuissem, tibicinium invisum alicubi in via audivi. Horas duas cecinit, interdum cum vocibus infantium divisum est. Plerumque solus tibicen notas varias nec numerosas canebat, ut me commonefaceret divi tibicinis immanis qui coram Azathoth et deis externis canit.

Vix enim dormio, sed somnia haud absunt ; utinam haec somnia desistant ! Somnia horrorifera, terrores nocturni, imagines mortis irae lacrimarum si mentem quietem oppugnant, nil moror. Sed haec fabulae amoris lentulae et dulces me laedent. Mane horrores evanuescunt ; vestigia autem facinorum amatorium diem maculant -- sed caste, quia absunt libido licentia luxuria. Regunt indulgentia mollitiaque. Oculi cor ostendunt, labella verba sincera profudunt, et basiis tranquilla cum voluptate sese iungunt. Atque ne moechor quidem : quod semper initio somnii aut solus aut relictus sum. Totam igitur diem puella fabulosa animum --nisi enim animam -- obsedet ; fortasse die longius : talis somnii ex aestate anni mihi tertii decimi memini ! Eum somnium -- an potius dicam eam perditam -- iam lugeo. Quia totam aestatem eam somno repetebam ; nequaquam inveni. Sicut eam, has omnes deploro, aliquando menses vel annos. Tristissimus est amor amissus, praecipue praecisus aurora intempestiva : ea fugat horrores sed violata beatitudine. Saltem amore crescente frui etsi per fraudes noctis.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit