de hermeticis
18 July 2007 10:54 pmDie Lunae mysteria captavi. Sub coelo procelloso per imbrem tonitrumque ad locum ferroviae properavi, ut puellam pulcherrimam inviserem. Illam procul turba legentem conspexi. Me dulcicule basiavit, deinde codices iv de magia donavit : libros Corporis Hermetici editionis Budé. Bellae sunt : pallido cum tegumento linteo, odoriferae pulveris et annorum. Signum bubonis solum tegumentum ornat, sub titulo est nomen ter magnum. O quam desiderabam inibi investigare ; tamen paginae non iam sectae sunt. Hac igitur nocte in atrio, dum odores libri antiqui sigaretaeque serbicae in sese miscebantur, sub lampade sedebam ut paginas cultro in forma ensis separarem. plerumque codices numquam legi videntur ; sed passim paginas sectas inveni, et vestigia manuum aliorum. Ita historiam cognovi :
Lutetiae anno natali meo editae sunt. E Gallia in Britanniam primum navigaverunt. Apocha biblipolae Blackwells Oxoniae ostendit codices annomcmlxxv mense Ianuarii veniise ; emptor erat Prof. William Arrowsmith -- vere ille, quod ad domum Lincolni VT missae sunt. Postea, mox fortasse, ex America in Germaniam peregrinaverunt.
Tesseram Universitäts Bibliothek München sic animadvertemus. Anno mxmlxxvi die xviii mensis Novembri Dr. Gerhard May theologus librum Seelsorge an Mischehen in der Diözese Mainz unter Bischof Ludwig Colmar rogavit. Quomodo -- immo qua via -- codices trans mare navigasse ignoro : indiciis quoniam carent. Nec enim possum pro certo dicere Dr. May eos umquam legisse vel etiam posedisse. Alius videlicet tesseram in bibliotheca invenire fere potuerit, et ea usus sit ut locum ostenderet. Egomet res insolitas in libris bibliothecae inventas saepe aufero ut amicis ostendam, et saepe sicut indiciis eis utor. Porro tales thesauros in libris alienis inventos conservo ac (scilicet) miror. Nequeo igitur adfirmare Dr. May libros habuisse. Sed scio Mellem eos in bibliopola germanica per interrete emisse.