(no subject)
8 December 2007 06:27 pmAdulescentulus in schola musicae studebam. Multis in choris cantabam et breviter violina cecini sed ineptiae causa mox desini. Aliquando melos componere conatus sum, nullum autem confeci ; aegre clavichordium pulsabam notas propere in moris cacophoniae exscribens. Oimoi post talem clamorem quam beatum silentium ! Manebat musica mihi delectamentum, nisi studium. Nunc non est consectatio ; quadam in taberna karaoke cantanti saepe mihi dantur pocula gratis : satis est.
Annon ? Quod saepius carmen in capite volitat ; saepe videlicet est carmen quod nuper audivi, bonum aut malum. Recens tamen carmina ignota sunt ; nescio utrum ea olim audirem oblitusque essem an ea crederem ex nihilo. Porro maximam eorum partem odi ; nullo modo talia carmina libenter auscultem nec tolerarem. Utinam melodia gratia exscribere possem ; musicam scribere nescio. Sed mihi horror sescenties peior est ista carminum illepidarum copia.
Si ex ingenio sollertiam habeo, sed quae nequaquam mihi placet immo valde fastidium movet, quid debeo ? Certe mundo humano nihil hac re debeo ; fortasse etiam sollertiam istam celare me oportet. Vereor ne quaestuosa sit. Attamen eam magis quam paupertatem odi.
Amicis stoicis egeo quibus controversiam ponam.