14 December 2007

In lectulo iaciebamus, ego in amplexu puellae mollissimo, quasi tacentes in tristitia dulci, dum lentule de mortalibus interdum colloquebamur. Caput in mamma nivea posueram ut cor auscultarem etsi sermo cor vix detegeret. Nec animum proprium fatebar ; ex usu longaevo silentium regit. Melius est contiscere tranquillitatem conservando. Itaque immoti manebamus, nisi e labellis tarde dilabebantur versus, ista ἄρυθμος sermo et tersa quae carmen vitale conficit. Maestitia eramus ebrii. Cutem tenerum inscius palpebam ; calor magis quam elocutio mihi sollicitates abstergebat. Atque post aevum indistinctum verba prorsus desinerunt. Aegre codia suspiriaque quietem rumpebant. Deinde procul in amplexu quidem illam intuebar, ut soleo, placidam inscientia ex consuetudine mea ; agnoscit se semper spectari ut non visum conspectet. Crines delapsos, oculos argenteos, os concinnum, hunc fontem sapientiae basiorumque omnium, pulchritudines femineas cunctas contemplabar. Insisitine tempus an spiritus illius saeculum metatur ? Ne venias, Aurora, deprecor : ne mundus circumsurgat sinas. Denique quod feci, et quod facere debui, eheu valde aliud alio differebat : sed vita non est carmen nec fabula. atque victis nonnumquam somnium sit oblectamentum summum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit