15 December 2007

Die Iovis cum Aron cenavimus. Quod is coxit, nos vinum paravimus. Itaque medio itinere in viciniae Camden viae vinum in taberna inexplicabili nomine Booty Wine investigavimus. Quid significet nomen, utrum praedam piratae an clunes, et quam ob rem ita nominetur, nescio. Cena erat pulli, vinum igitur album petimus. In taberna est solum unum armarium refrigeratorium vino plenum. Per id vinum bonum quaesivimus, pittacia omnia scrutantes ut vinum quoddam ex Europa (nec e California nec ex Australia) repperiremus. Tabernarius autem putavit nos pretia animadvertere. Nolite sollicitari, inquit, omnia parvo pretio vendito. Ima in theca denique duas lagoenas pinot grigio italicas eligi. Apud mensa, estis belluli, inquit tabernarius, stat utrumque £3.99, sed vobis, quoniam amabiles, £7 vendam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit