15 April 2008

Non secundum spem sed etiam secundum necessitatem dies Saturnique Solique egi. Dixeram em multa agenda in animo habuisse quae nimiis conviviis in periculum adducere noluisse. Nimis quidem nun labores et onera vitam cottidianam occupant ; non satis fines meas adsector. Volui, volebam, frustra capto : si vacat hora, abest potestas ; aegritudines patiebar, somnum ignoro. Non autem omnia exitium et calamitas. Itaque narrabo.

Die Veneris, vespere post Latine docui, ad Popstarz ivimus. In via apud taberna custodes magna cum suspicione, opprobrio fere, in nos oculos coniecerunt, quia gothicos. Sed intorire sinierunt. Taberna nocturna, Sin nomine, est labyrinthus ingens. Tres tabulata musicam propriam singula proferabant, e quorum numero unum solum nos placebat. Circum nos erat taberna, ut solet, nos item geeimus ut solemus. Hebetudinem hebdomadie natam non funditus superavi, gavisus sum igitur sed moderate. Cerevisias vilissimas bibebam ut crapulam evitarem ; nec me displicebant nec instigaverunt. Saltem dramata afuerunt.

Iter cum [livejournal.com profile] kittylysto et [livejournal.com profile] silkyravena fecimus [livejournal.com profile] robot_mel et ego ; iter ad tabernam nocturnam est semper laetius in grege amicorum. Vince modo post nos advenit, quem breviter, quod sarcinam eius custodes perscrutaverunt, in cellis et scalias daedalis perdidimus. [livejournal.com profile] gypseymission cum narratione de puella vesana dein venit. [livejournal.com profile] seph_hazard amicam [livejournal.com profile] ajvam in tabernam duxit cui nos commendavit. Perlonge cum ea de litteris francogallicis collocutus sum, et sermo interdum francogallice vel germanice agebatur. Lesbia parva multa Mellem nocte adgressa'st, adiumentum vel amorem petitum. Nos chorus diximus eam bellam. Mel responsit eam conturbatam fragilemque. Denique effugit, et postea eam a Regina curari conspeximus. Quod Blur vel Suede vel Pulp audire volebat Mel, manebamus dum singultim amici discedunt. Sed numquam hi canti sunt. XI hora noctis discessimus.

Experrectus sum ante V hora dieis, et iterum obdormiscere non potui. Horas consilio parvo functus sum, quo per totam ephemeridem locos quosdam quaerebam ; de hoc alias. tractatulum de oeconomicis [livejournal.com profile] silkyravenae perlegi ut emendarem. Nihil deinde ullius momenti donec programma Doctor Who in televisorio vespere agebatur ; the Doctor et sodalis Donna personis e libro Cambridge Latin Course obviam ierunt -- Pompeiis ! Optimum et iucundum sed eheu ! aberant Grumio et Melissa. [livejournal.com profile] gypseymission post programma advenit et cenavimus gratia [livejournal.com profile] silkyravenae, quae est melior coqua quam Grumio ipse. Noctu in Camden ivimus, per viciniam hanc jazz petebamus, atque numquam invenimus, ut noctis reliquum in taberna Quinns ageremus. Sed cerevisiam myrtis suffusam, ita pretiosa, bibi, quae non crapula sed nausea diem Solis pessum dedit. Ad caffeum litterarum nihilominus circa X horam ivi cum [livejournal.com profile] robot_mel et [livejournal.com profile] silkyraven, ubi cum [livejournal.com profile] madda_gaska Mah Jong lusimus.

Haud malum fuit tamen omnino non satisfecit. Bonum est inter amicos cenare bibere loqui &c. Sed pondus hebdomadis immo vere annorum non levatum'st. me omnibus quasi alienum sentio, procul vita et urbe abesse. non debuissem ephemeridem totam perlegere, etsi scripta nonnulla consilii causa colligo, si tanta maestitia invicta sollicitaret. Memorias lectio incitabat quae quiete sepultae iacerent.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit