15 July 2008

Usque a die Martis aegrotabam. Perpauca vere hebdomade postrema feci, quod morbus atrociter me adfecit. Quiescebam, sed vespere diei Veneris non iam valebam. Itaque reliquum seriei Queer as Folk, quam abhinc hebdomades coepimus, spectavimus, secundum morem [livejournal.com profile] robot_mel iuniperum, [livejournal.com profile] silkyraven ac ego singulas vini lagoenas bibens. Horas paucas morbum non sensi, sed mane et morbi et crapulae dolores patiebar.

Itaque totam diem, dum Ruth equitabat, dum Mel exhibitionespicturarum et sculpturarum invisebat, iterum quiescebam, i.e. ludum ordinatralium ludebam, lectionem The Mind-Body Problem libri finii, frustra dormire conabar. Die Saturni igitur vespere, cum [livejournal.com profile] indigo_violet et [livejournal.com profile] bootpunk ad convivium diei natalis [livejournal.com profile] spikylady iter longum in Streatham fecimus. Lagoenas tam multas quam varias, ex congerie liquorum quam Alcohol Comoediae nuncupamus, protulimus, ut comissatores eas deis volentibus biberent. Num epotatae sint nescimus ; sed reliquimus. Vix ullos in convivio nosceramus ut apud thecis acervatim iacebamus. Media nocte fatigati domum petiimus ut inter nos virium reliquum exhauriremus.

Die Solis [livejournal.com profile] sahra_patroness iterum invisit, nobis prandium coxit. diem convocatione studiorum una sed et separatim egimus. Has studiorum dies amo ; commonefaciunt tales dies e colegii aetate, quas numquam efugisse desidero.

Triste reventum ad cottidianum.

colophon

15 July 2008 07:35 pm
Post convivium coenautocinetis per Brixton ad Trafalgar square, inde domum vecti sumus. Sedebamus in summo tabulato, postremis in sellis. Fatigati eramus, vix ebrii, bene quidem nos gerebamus ; sedebam in mediis puellis quae manu me tenebant. Interdum caput in umero nitabatur, vel osculum dediturnbsp;; praeter haec nihil nos amantes, nec solum amicos, ostentavit. Sed et hoc hilum pudicitiam vectorum quorundam laesit. Magna cum contumelia vix per sussuros dissimulata nos intuebantur. Totum iter isti, iuvencus femellaque plebei, sibi nos vituperabant. Si semi-somnes non fuissemus, verisimiliter contemptionem istorum meruissemus -- sed haud magis quam lascivia foris ulla taedium spectatorum eliceret (hem, fere dimidia parte magis...). Teneritatem autem amabilem solam ostendebamus. Cum haec ita sint, credimus puerum nos invidiae causa nec pudicitiae odisse : nempe amiculla eius puellam secundam in cubile non sineret.
Tam diligenter graece studebam ut paradeigmata verborum somniarem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit