21 September 2008

Die Saturni in Museo Britannico exhibitionem Hadrian: Empire and Conflict visimus. Discipula mea, Mellis amica, mihi dixerat se exhibitionem gavisam esse. Quia longe in museis laborabat, ei credidimus. Sed exhibitione visa valde ab ea dissentimus. Frequentior erat ut vix rem ullam per turbam intueri possemus. Porro perpaucas res habet : saepius picturas aut sententias in loco rerum antiquarum ostendit, et nonnumquam inter turbam et murum ravum exspectare debebamus. Spatia vacua videntur très chic sed caritatem materiei non celant -- immo vero inanitatem adseverant. Saltem tabulas omnes legebant spectatores, petentes, ut puto, sapientiam tantillam. Omnino quidem verba sed non satis docent ; Mel mihi dixit se non plura de Hadriano post exhibitionem quam antea scire, et nihil novi de Britannia Romana cognovisse. Die Saturni postremo ad Museum of London iveramus, quo praecellentes congeries de saeclo romano Londinii adsunt. Si quis vult bonam exhibitionem visere, libras xii parcens illuc eat.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit