(no subject)
28 September 2008 08:46 pmHeri secundum consilium nostrum iter ferrovia Camulodunum fecimus ut in museo Colchester Castle monumenta antiquitatis romano-brittanae videremus. Atque cum situm interretialem intueremur, exhibitionem quoque idolonum fictilium, praesidium sepulchralium e regno Han in tumulis Xuzhou inventorum valde visere volebat Mel. Non per imbrem, sed in caligone ex urbe mane discessimus ; sed vita et aetas mutatur. Nisi digredior, ad rem :
Museum est (ut indicat nomen) in castello. Magnum est et congeries rerum ingentes habet, quarum omnia ad Camulodunum et ad terram quae oppidum circumiacet, pertinent. Horas III sumpsimus et solum aetates lapis aeris ferri, et saeculum historicum ab incursione C. Iulii Caesaris ad rebellationem Boudiccae vidimus. Deinde constituimus exhibitionem sericam invisere, quae maxime Mellem placuit. A cella exhibitionis discedentes dimidiam congeriei romanae partem invenimus ; tot res romanas habet museum ut haudquaquam plura inesse suspicaremur. Vere non adsunt muri albi, sicut apud exhibitionem Hadriani : pauci quidem muri sunt de industria inornati ut architecturam castelli ostendant. Post Romanos, Saxones, dein saeculum mediaevole, vexatio veneficarum et denique bellum civile (scilicet Britannicum).
Tot videbam ut unum ex eis dilectissimum dicere non possim. Sarcophagi plumbei me semper illiciunt, sed et ollae vitreae in usum ossuariorum vertae sunt tam pulchrae quam mihi novae.