Die Veneris postremo ferrovia Eboracum vecti sumus ut
camelstrong inviseremus. Insolite non pluebat ; tres annos iter omne sub imbre incipit. Aeque insolitus erat locus ferroviae Eboraci, quod non erat gothicis plenus. Non autem ad Whitby ibamus. E loco trans urbem Alice nos vecta'st, ut autoraedam suam in via tranquilla relinqueret, e qua in urbis centrum deinde per vicum The Shambles nomine ambulavimus, cunctas librarias in mente denotantes. Prandimus in popina theatri, posteaquam Monestarium Eboracense (York Minster) exploravimus. In cryptum descendimus, ut reliqua castrorum romanorum videremus. Ductrix timidissima apud exemplar castrorum parvum inter moenia antiqua stabat. Nos non vocat, nec illam aliquid rogavmius, quo laxata'st. Non debet ductrix in loco turistico esse quae nimis populum timet -- praecipue antiquis cum vestimentis. Vere togata erat ! Nego eam intellegere quod significet.
Ecce Monestarium Eboracense :

( dies primus )
Ecce Monestarium Eboracense :

( dies primus )

