Die Veneris postremo ferrovia Eboracum vecti sumus ut [livejournal.com profile] camelstrong inviseremus. Insolite non pluebat ; tres annos iter omne sub imbre incipit. Aeque insolitus erat locus ferroviae Eboraci, quod non erat gothicis plenus. Non autem ad Whitby ibamus. E loco trans urbem Alice nos vecta'st, ut autoraedam suam in via tranquilla relinqueret, e qua in urbis centrum deinde per vicum The Shambles nomine ambulavimus, cunctas librarias in mente denotantes. Prandimus in popina theatri, posteaquam Monestarium Eboracense (York Minster) exploravimus. In cryptum descendimus, ut reliqua castrorum romanorum videremus. Ductrix timidissima apud exemplar castrorum parvum inter moenia antiqua stabat. Nos non vocat, nec illam aliquid rogavmius, quo laxata'st. Non debet ductrix in loco turistico esse quae nimis populum timet -- praecipue antiquis cum vestimentis. Vere togata erat ! Nego eam intellegere quod significet.

Ecce Monestarium Eboracense :







Alice cum Constantino magno






Moenia e partes urbis varias ambobus in ripis fluminis deinde exploravimus.

Moenia :















Varia :


facies dorica Musei Eboracensis


Noli scandere hunc murum, Ben


Clifford's Tower






Moenia in crepusculo




Alice nos in popinam pretiosam, suam in urbe dilectissimam, duxit ut cenaremus. Deinde ad theatrum ivimus ut rhetorem comoedicum Dylan Moran spectaremus. Iter domum (immo apud Alice) fecimus, magnis attamen cum impedimentis. Primum scelestus quidam rotam autoraedae Alicis cultro conciderat, nec potuimus sarcire. Itaque RAC telephonice vocavit, ut horam in frigore acerbo exspectaremus. Exspectantes vidimus ebrium ad humum cadere caputque laedere. Succurrere coepimus, sed vigiles statim adsunt. Tandem eum abduxerunt.

Denique ab urbe discessimus. Blondie e stereophono canebat dum Alice autoraedam propere sinuosa per itinera agebat. Ruri habitat, in pago vix viginti casulorum. Liquida nocte consistebat coelum in stellis.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit