ΠΕΡΙ ΝΑΥΜΑΧΙΑΣ
18 August 2009 09:35 pm
Rose, amica Bethany (sororis Mellis), femina magnopere callida, symposiarchos peritissima, ut nataliciam celebraret convivium piratarum ordinavit. Comissatores, plusve minusve vestimenta piratarum indutos et sclopetis hydroballis armatos parvas in manus sex divisit qui navicullis in lacu navigarent. Quaterna signa parva calvariam et transversa ossa gerentia manubus dedit : haec sigilla capere finis erat, sed praedam -- arma scilicet et varia -- aeque rapere conabamur.
Mecum in manu erat Mel et Bethany ut bellatrices, et Emily navigatrix ; nequeo, nobis inquit Emily, remere nec telum habeo, sed quam optime furari possum. Permagnum sclopetum (et, obiter, pulchre ornatum pictumque) habebat Bethany, et panopliam minorum paraverat. Nec ego remex inarmatus, quod inimicos propinquos ramis aspergebam.
Primum naviculam Chrisi (amiculli Bethaniae) et Helenes (amicae eorum) adorti sumus ut pugno brevissimo signa omnia raperemus. Haec autem mox casu belli amisimus. Una scapha paene everta est ; infelices eam subducere ut fluctum egerent debuerunt. Nemo in lacum cecidit, sed Rose ipsa in aquam insiluit ut in navem hostium transcenderet. Nos piratae non sumus soli in lacu ; multi aderant cives placide navigantes inter nos. Etsi nonnumquam eis ut parmis usi sumus, nemo « collateral damage » passus est.
Nulla signa in fine habuimus, sed praeda nostra plus quam victoria ipsa nobis placebat ; cepimus sclopetum, crepidam unam, capillamentum, pannum ocularium, sudarium et psittacum plasticum.
Post naumachian ad tabernam, post tabernam convivium in hortis hopitis nostrae agebatur. Ludos ibi dedit : oculis obligatis gladiatores cum cucumeribus certabant. Videlicet aderat multum vinum.