Mater mihi electronica in epistola vinculum misit, quod non parva sine trepidatione secutus sum, ut scripturam fratris mei legerem musicamque audirem. Nam mihi dixerat eum librum scribere, immo conari. Qualis sit quaesivi, sive cuius generis. Genus, inquit, quoddam habet, sed nescio quid. Desii igitur rogare.
Itaque nervis firmatis paginam -- quae obiter incolat in situ mercatorio et sceleroso, quod tironibus inscientibus pecuniam et lectores promittere simulat -- petii. Adsunt X carmina auscultanda, II legenda, fabellae II et II libri partes (quas solas partes scriptas esse intellexeram) -- prolegomena et caput primum. Fabellam igitur legi, narrationem tempestatis horribilis larvaeque taetrae. Argumento videlicet caret. Advenit larva cum tempestate, familiam terret, abit... credo eum horrorem elicere conatum ; re vera primis sententiis lectis horrescebam -- risu. Frater leges grammaticas ignoscit, verbis abutitur, imagines invitas invocat. Errabant sententiae quas subito, ut anhelitus, finit. Identidem eadem verba reddit, sicut aliter res nominare nesciat. Sed vitia enumerare fastidio. Saltem locos ridiculos ibi verbatim non ponam, ne illudantur. Spero autem tale ingenium misellum in sanguine non obsidiari.